Imatges de pàgina
PDF
EPUB

et fecit illi inde ista carta. De hoc sunt testes, et adhuc besauerunt sua manu a Fortun, Aznar Dona Toda et suo fillo Fortun Garces, et Don Auxer, filus Arnald Sobrancer. Facta carta in era 1164. Commite Barchinonensi in Barchinona. Petro Taresa, Senior in Hosca, et in Rivo de Borgia, et in Vera. Fortun Aznar, Senior in Tirassona Senior Lop. Lopiz in Calataiub et in Ricla: Episcopus Michael in Tirasona.

XIII.

Concordia inter Episcopum Tirasonensem et Capitulum Tutelanum de redditibus et vita Canonica instituendis.—1135.

Ex arch. Tutel. Eccles.

In nomine summi et incomparabilis Boni, qui Deus est. Ego Michael Tyrasonensis Dei nutu Episcopus facio hoc scriptum firmissimæ institutionis et gratuitæ divisionis, quæ facta est ad honorem B. Dei Genitricis et senper Virginis Mariæ in civitate quæ vocatur Tutela, ubi ejusdem Dei Genitricis mayor Ecclesia sita est, et à me atque ab aliis comprovincialibus Episcopis dedicata noscitur esse. Post multas itaque tribulationes et iniquorum quorumdam infestationes, quas ego pro præfata Ecclesia perpesus sum, post multa, quæ antiquæ hoste instigante inter Clericos et laicos ortæ sunt disensiones, ne tiranico vel laicali imperio prædicta Ecclesia eatenus subjaceret, ne ipsius Ecclesiæ facultates improborum paterent..., Cleri totius ac Populi assensu atque rogatu, ad conservandam Ecclesiæ dignitatem, ad firmandam inter Nos unitatis concordiam, hujuscemodi nobis visum est facere divisionem.

Canonicis igitur ibidem commorantibus, et Deo atque ipsius Genitrici fideliter servientibus, concedo duas partes omnium decimarum quascumque Ecclesia illa tam à Christianis quam à Judeis, vel à Sarracenis fuit consequta, terrarum scilicet et vinearum atque hortorum et omnium quæ gennit humus, ovium quoque, domesticorum animalium quae ab humo creantur: publicorum quoque vectigalium et regalium tributorum, nec non et calupniarum, quæcumque ad principes vel judices loci pertinuerint et omnium rerum de quibus christiana Religio Deo et Matri Ecclesiæ decimas persolvere exigente rationali justitia consuevit tali thenore.

Ut duæ partes in usus Canonicorum cedant, tertia vero pars ad necesarias expensas mei et meorum perveniant. Quod autem fideles morientes pro animabus suis Ecclesiæ dimisserunt, tertia pars mihi sit, et duæ residuæ sint canonicorum, oblationes vero quæ offeruntur ad Altare, concedo eis ab integro, tantummodo, quando ego celebrabero Missam, media pars numorum mea erit, et quidquid residuum fuerit Canonicorum.

Hæreditatem quoque Ecclesiæ eodem modo quo decimos divissimus, dividemus, scilicet, ut illis sint duæ partes et mihi tertia. De Ecclesiis autem vel Parrochis circumjacentibus, unde ego accipio tertiam partem, divido, ut mediata sit mea et medietas illorum. Eas autem parochias nominatim exprimere debemus scilicet Alfaro, Corella, Aracel, Castellon, Murel, Cabanellas, Cascant

Et quia nihil inordinatum in regno Dei potest inveniri, Canonicos ejusdem Ecclesiæ æquanimiter et cum mansuetudine vivere admoneo, cibum una capere, in simul dormire, ad Ecclesiam omnes sine mora concurrere, per civitatem sub testimonio incedere, ut sine infamia vivant operam dare, honestatem super omnia servare. Me ipsum Ecclesiæ illius Canonicum facio, beneficiorum illius tam corporalium quam spiritualium particeps esse cupio. Præterea de redditibus tam intrinsecis quam forinsecis, qui me attingunt quintam portionem dono et concedo et attribuo altario Dei Genitricis Mariæ et Ecclesiæ ipsius, ad restaurandum Ecclesiæ ipsius ædificium, ad Altaris mutatoria innovanda, seu luminaria concinanda, signa, libros et alia quæcumque supelectilia coptanda: Canonici itidem de omnibus redditibus suis quintam partem Ecclesiæ eidem et altari voluntarie donaturi.

Si quis denique, quod Deus avertat, huic nostræ ordinationi contrarius esse, et eam destruere, subvertere atque delere molitus fuerit, deleantur de libro viventium et cum justis non scribantur, sed cum Juda proditore in inferno hæreditatem adipiscatur, et igne et sulphure in perpetuum puniatur et hujus peccati remissionem et veniam promereatur. Amen. Facta carta era millesima centessima septuagesima tertia, secundo idus Maji; regnante Rege in Pampilona, et in Alava, et in Vizcaja, et in Ipuzcua, et in Tutela. Domino Oldegario Archiepiscopo in Tirragona. Domino Episcopo Michaele in Tirasona. Episcopo Garcia in Cesaraugusta. Episcopo Santio in Calagurra. Episcopo Santio in Pampilona. Sunt testes et auditores bujus rei Bernardus Capellanus, Raymundus Sancti Petri, Forto Capelanus Regis, Sancius Capellanus Pampilonensis Ecclesiæ canonicus. Raymundus Sancti

e

Jacobi, Petrus Marcele, Bernardus de Corvo, Berengarius Garcia Sancti Nicolai, Arnaldus Sanctæ Mariæ Magdalenæ, W Samarans, Hugo de Morlans, Joannes Borxe, Galindus W Cesaraugusta, Joannes Secorbe, Arnaldus Scriba et Filius ejus Sancius, et alii Clerici: sunt testes de laicis Fortunius Garces, Joannes Diaz, Orig. Garces. Galin. Garcez, Gaston de Belforat, Remon Mix, Semen Garcez de Regina, Sanz Fortunion de Justicia, Fortung Semenos, Joanes Diaz, Minor Roxas, Raymundus de Cortes, W. de Belmes, Duran Rixon, Arnal Lobo, Roger de Bersim, Anselme, Columbus Cristofo, de Pampilona, Oniorram Peironet, Galter Blanc, Greñon Ponz, Galin, Bernart Figa, Arnaldus de Soria, Algrinus Arnalt, Discart W. Borinus, Frater Garnerius de templo, Eneco Acenarit et totum consilium Tutelæ.

Sed quoniam supradicta divisio in quibusdam videatur. gravis canonicis Sanctæ Mariæ et damnosa, Domñus. Episcopus divino consilio consilium suum retulit in melius ea videlicet intentione, ut pax et concordia inter eos alterutrum regnaret et discordia et seditiosa dissentio extirpata prorsus abforet. Retulit, inquam hoc modo in melius consilium, scilicet ut alliorum, cepparum omnis generis leguminum, caulium, et tertiam partem sicut prius definierant, nullatenus expectat à Canonicis, sed totum integrum sit Canonicorum. Quod allia, et ceppæ et legumina et caules et denarii de venditione caulium tantum et quidquid dabitur pro animabus defunctorum nec non et decimam omnium animalium quæcumque fuerint absolute, et libere tam à se, quam à suis porteris concesit canonicis Sanctæ Mariæ. Furnos, et tendas, et casas placuit eadem bonitate, quæ nota est in illo, Canonicis proprium dimittere autentica concesione. et ad hoc faciendum conduxit illum materna charitas.

Sed et utique istud quod Canonici Sanctæ Mariæ concedunt illi caritativa et spontanea voluntate, mediam partem hereditatum, quæ sunt extra Civitatem, tam vinearum quam pezarum: et ut forma, placita, laudabilis nulla penitudine gravata sit concesio Domñi Episcopi super mediam partem hæreditatum, conceserunt illi Canonici unam vineam, et unam tendam quam magis vellet.

Et est talis convenientia Dñi Episcopi et suorum Canonicorum quod ab hoc die, quo ista placita conditio fuit facta, nullam partem postulet bæreditatum, quas boni homines dabunt Ecclesiæ, pro remisione suorum peccatorum et requie defunctorum, hoc tantummodo sibi et suis posteris pro

videndo reservans, scilicet tertiam partem panis et vini et lezdæ et denariorum, qui dabuntur de venditione quarumlibet hæreditatum.

Ego ob Dei gratia Tarrachonensis Archiepiscopus hanc constitutionem laudo, et concedo et in perpetuum tenendam censeo. Si quis autem regum vel comitum, vel Potentum hujus sæculi pauperum, vel divitum, clericorum, sive laicorum cujuslibet ætatis, vel sexus hominum han constitutionem delere atque anihilare præsumpserit, Nos ex autoritate Dei et B. Petri Apostolorum Principis, excomunicamus et maledicimus eum, et à consortio Dei et Beatorum spirituum omniumque cœlestium virtutum eum ejicimus et à colegio totius Christianitatis eum avellimus, ut non habeat portionem in regno Christi et Dei, sed Judæ Proditori in inferno particeps fiat, et cum Diabolo, et Angelis ejus ignis æterni perpetuæ ultioni subjaceat.

Post prædictas autem divisiones et Ecclesiæ Tutelanæ institutiones inter Dâum Michaelem prædictum Venerabilem Tirassonensem Episcopum et ejus Canonicos gratuito factas et confirmatas, quædam ittem alterationes, instigante antiquo hoste, inter eos exortæ sunt, de supra scriplo scilicet privilegio et Priore in Ecclesia eligendo et Capellano ponendo, et certo numero Canonicorum instituendo; sed ut hæc et omnia prædicta inter eos certissime definirentur apud Jacham, quo vocati à Venerabili Bernardo Tarraconensi Archieps. super hiis causandum venerant, in ipsius Archiepiscopi manu unanimiter firmaverunt, sese facturos quidquid ipse super hiis vel judicio vel concordia definiret. Commuuicato igitur consilio præsentium Episcoporum videlicet G. Barchinonensis, R. Calagurrensis. L. Pampilonensis W. etiam Archiepiscopi Ausensis, et Episcopi Olorensis, aliorum plurium virorum religiosorum, tam Abatum, quam cæterorum, decernit ut hoc præsens præfatum privilegium, licet à prædicto M. Venerabili Tirasonensi Episcopo diligenter ac benigne factum, et à Beato Oldegario Tarraconensi Archiepiscopo confirmatum, ratum et inviolatum in perpetuum remaneret. Constituit item ut Prior communi consilio Episcopi et Canonicorum eligatur, qui et huic et illis fidelitatem promittere debet de omni jure suo, si tamen, quod absit, in eligendo Priore disentio oriatur, ille quem pars sanior cum Episcopo elegerit Prior efficiatur.

Præterea statuit ut Episcopus, cum ad ipsum cura animarum proprie perlineat, capellanum quem voluerit ponat, Canonicum tamen ejusdem Ecclesiæ, virum honestum, si ibidem inveniri potest. Demum habita deliberatione facultatum et possesionum ipsius Ecclesiæ, secundum mensuram earundem,

TOMO XLIX.

45

Jacobi, Petrus Marcele, Bernardus de Corvo, Berengarius Garcia
Nicolai, Arnaldus Sanctæ Mariæ Magdalenæ, W Samarans, Hugo d
lans, Joannes Borxe, Galindus W Cesaraugusta, Joannes Secorbe,
dus Scriba et Filius ejus Sancius, et alii Clerici: sunt testes de laicis
nius Garces, Joannes Diaz, Orig. Garces. Galin. Garcez, Gaston d
forat, Remon Mix, Semen Garcez de Regina, Sanz Fortunion de Ju
Fortung Semenos, Joanes Diaz, Minor Roxas, Raymundus de Cortes,
Belmes, Duran Rixon, Arnal Lobo, Roger de Bersim, Anselme, Col
Cristofo, de Pampilona, Oniorram Peironet, Galter Blanc, Greñon
Galin, Bernart Figa, Arnaldus de Soria, Algrinus Arnalt, Discart W
rinus, Frater Garnerius de templo, Eneco Acenarit et totum consilium
telæ.

Sed quoniam supradicta divisio in quibusdam videatur gravis cano Sanctæ Mariæ et damnosa, Domñus. Episcopus divino consilio consi suum retulit in melius ea videlicet intentione, ut pax et concordia. eos alterutrum regnaret et discordia et seditiosa dissentio extirpata pre abforet. Retulit, inquam hoc modo in melius consilium, scilicet ut allio: cepparum omnis generis leguminum, caulium, et tertiam partem sicut | definierant, nullatenus expectat à Canonicis, sed totum integrum sit Co nicorum. Quod allia, et ceppæ et legumina et caules et denarii de vendit. caulium tantum et quidquid dabitur pro animabus defunctorum nec noi decimam omnium animalium quæcumque fuerint absolute, et libere tal. se, quam à suis porteris concesit canonicis Sanctæ Mariæ. Furnos, et tend et casas placuit eadem bonitate, quæ nota est in illo, Canonicis proprium mittere autentica concesione. et ad hoc faciendum conduxit illum mater charitas.

Sed et utique istud quod Canonici Sanctæ Mariæ concedunt illi caritati et spontanea voluntate, mediam partem hereditatum, quæ sunt extra Civ tatem, tam vinearum quam pezarum: et ut forma, placita, laudabilis nu penitudine gravata sit concesio Domni Episcopi super mediam partem ha reditatum, conceserunt illi Canonici unam vineam, et unam tendam qua magis vellet.

Et est talis convenientia Dni Episcopi et suorum Canonicorum quod a hoc die, quo ista placita conditio fuit facta, nullam partem postulet bæreditatum, quas boni homines dabunt Ecclesiæ, pro remisione suorum peccatorum et requie defunctorum, hoc tantummodo sibi et suis posteris pro

« AnteriorContinua »