Imatges de pàgina
PDF
EPUB

VIII.

Carla populationis oppidi Belgit, quod hodie Belchite dicitur, in qua constat electio Michaelis Tirasonensis Episcopi, anno 1116.

Ex arch. Aragonensium (1) apud Barchinonam.

Sub Christi nomine, et ejus divina clementia, scilicet, patris, et filii, et spiritus sancti. Ego quidem Adefonsus, Dei gratia, imperator, facio hanc cartam firmationis, et liberationis, ad totos homines, qui sunt in Belgit, et in tota illa honore de Galin Sangiz populati, et in antea ibi populaverint. Mando et affirmo ad totos homines de tota mea terra, homicieros, latrones, et malifactores, postquam ad Belgit, vel in illa honore alia de Galin Sangiz, venerint populare et ibi populaverint, ut (2) non habeant reguardo de nullo homine per nulla malefacta, sed sedeant ibi ingenui et liberi sine ullo cisso malo: et mando, ut illos populatores habeant tales foros intus eorum causas, sicut habent illos de super Zaragoza: et mando postquam ad Belgit, vel ad prædicta honore de Galin Sangiz venerint populare, nullo populatore, et ibi populaverint per nulla fediatoria, nec por debito, neque per nulla causa, non faciat ad nullo homine directo, nisi in Belgit, vel in prædicta honore de Galin Sangiz; et qui pignoraverit ad istos predictos populatores per aliquam causam, petet ipse qui eum pignoraverit mille solidos, deinde reddat ad suo domino ipsa pignora solita (3). Et mando, ut petet homicidio quingentos solidos; et dono et concedo tibi Galin Sangiz, et ad posteritas tua, ut habeas tuos almotalefes et exeas de moros et de christianos, et per qualicumque via ierint sedeant salvos de totos homines de mea jurisdictione; et si nullus homo fecerit ad illos male recuperent illos dominos suo haver, et pectent in mille solidos; et tu Galin Sangiz demanda illos per me: et hoc totum quod mando facio propter amorem Dei et redemptionem animæ meæ et parentum meorum, et ubi adorabant Ma

[blocks in formation]

homat, in unitate adorent Deum patrem omnipotentem cum filio et spiritu sancto in humilitate et veritate.

Fuit facta carta ista in era millessima centessima quinquagessima quarta (1) in Petruça circa Soccovia in mense Decembris per diem Sanctæ Luciæ virginis, regnante me Dei gratia in Aragon et in Pampillona, atque in Superarbe, sive in Ripacurcia, atque in Castella bielga, sive intota Strematura usque ad Toleto et Dei gratia in Zaragoca et in Tutela usque ad Morella, et in mea populatione quod dicitur Soria. Episcopus Stephanos in Oska et in Jaka, episcopus Willinus in Pampilona, episcopus Sancius in Nagara; episcopus Petrus in Zaragoca, episcopus Michael electus in episcopatu de Tarassona. S. Cazal in Nagara, Senior Eneco Galinz in Sos: Senior Azenar Azenariz in Tutela: Senior Eneco Semenones in Sokovia: Senior Lope Garcez in super Çaragoza et in Alagon: Senior Galindo Sangiz in Alkala in Belxit Senior Azenar.

IX.

Concordia inter Episcopos Caesaraugustanum et Tirasonensem.

Ex arch. Cæsaraugust. Eccles. (2)

In nomine Domini nostri lesu Christi.

Hæc est carta concordiæ, quam fecit Dominus Petrus, Cæsaraugustanus Episcopus, cum Domino Michaele Tirasonense Episcopo. Venerat enim Dominus Michael, ut Cæsaraugustanam Ecclesiam de captiuitate ereptam visitaret, in quam tantum amorem, tantam charitatem cum Episcopo, et cæteris Fratribus, invenit, ut ejusdem Ecclesiæ filium cum alijs Clericis se fieri postulasset. Adepta itaque societate litem, quam habebant uterque Episcopus de divisione terminorum, placuit disolvi: cumque rivum Borgæ uterque pro suo vindicaret termino, facta est convenientia inter eos; ut ultra rivum quidquid habetur, usque ad terminum Magallonis Tirassonensis

(1) In editione Barchinon. legitur «septima» quod quidem mendum videtur, tunc enim, anno videlicet 1121, Michael non

electus sed consecratus esse videtur, ut ex sequentibus liquet.

(2) Arrnego, Cátedra Episcopal, § 21.

Episcopus possideat, quidquid autem habetur citra rivum usque ad MagaHlonem cum suis terminis, et Trescam (1) cum suis, et Mallem cum suis, et Curtes, et Capanas, et Nouellas, Cesaraugustanus Episcopus possideat. Salvo namque utriusque jure de si eorum quilibet, siue per cartas, siue per convenientia testimonia, terminos suos ulterius debere protendi, possit ostendere, dimitat eidem caritativè. Hæc carta est facta asensu utriusque, et Clericorum, pridie nonas Decembris, sub Adephonso Rege, anno milesimo centesimo vigesimo primo.

X.

Donatio decimarum et mezquitarum Tutelanae Ecclesiae, anno 1121.

Ex arch. ejusdem.

In Dei nomine. Ego Aldefonsus Dei gratia Rex facio hanc cartam donationis et confirmationis Deo et Sanctæ Mariæ de Tudela, et vobis Bernardo Priori et Clericis ibidem Deo servientibus, et eorum succesoribus. Placuit mihi libenti animo et spontanea voluntate et propter bonam et laudabilem victoriam, quam Deus et Sancta Maria donavit mihi ut ego prendidissem Tutelam, et pro anima Regis Sancii Patris mei, et pro anima Regis Petri fratris mei, dono et concedo prædictæ Ecclesiæ et vobis decimam de mea lezda et meos molinos, et meos furnos, et de balneos, et de toto fructu que nascuntur de terra, et de calupniis omnibus, et de omnibus meis redditibus. Et dono vobis similiter, et concedo totas illas Mezquitas cum suis hæreditatibus, quæ sunt in illos castellos, in illas almunias, que sunt de alvaras de Tudela, cum suos furnos et cum tolas suas hæreditates, per nomen illam Mezchitam de Fontellas, et de Moscharola, et de Spedolla, et de Stercult, et de Azut, et de Murello, et de Calcetas, et de Urzan, et de Murzan, et de Ablitas, et de Pedriz, cum suos directos et cum decimas et primitias. Et similiter dono Deo et Sanctæ Mariæ illam decimam de Almunia de Alcaiz, et de Basabon, et de Almunia de Abofageo, et de Almunia de Alquatet, et de Almunia de Almazera cum decimas et primitias de totas causas. Et similiter dono Deo et Sanctæ Mariæ totas illas decimas de

"

(1) Hodie Frescano: cæleri populi sunt Mallen, Cortes et Cavanillas.

totas Almunias, quæ sunt vel erunt in termino de Tutela, aut ubi unquam habuerunt Alvaras illos Moros de Tutela aut hæreditates, quod sit propria hæreditas de Deo et de Sancta Maria per sæcula cuncta, salva mea fidelidate, et de omni mea posteritate. Amen. Qui vero hoc donativum, quod ego facio pro mea anima et pro animas de Regibus, qui post me regnabunt, disrumpere, vel mutare, vel contrariare voluerit, sive sit Rex, sive sit comes, aut clericus, vel laicus, sit excomunicatus, confusus et maledictus a Deo et Sancta Maria, et de Angelos et Archangelos, et de omnibus Sanctis, et cum Juda traditore, sicut traditor et excomunicatus, habeat penas, et sit sepultus in infernum. Amen.

Signum Regis Aldephonsi. Signum comitis de Perticha +. Signum Regis Garsiæ et Reginæ Margarita +. Facta charta in era millesima centessima quincuagesima nona, regnante me Dei gratia rege in Aragon, in Navarra, in superarbi in Ripacurtia. Episcopus Stephanus in Osca.= Episcopus Petrus in Cesaraugusta. Episcopus Michael in Tirasona.=Comes Rotro Senyor in Tutella. Gaston de Bearne in Cesaraugusta.=Comes Çentullo de Bigorra in Tirasona. Kaixal in Nagera. Lope Garcez in Alagon.=Atorella in Ricla, et Alagon. Eneco Lopiz in Soria et Burgos. =Petro Tizon in Stella. Ego Enneco Scriba jusu Dni mei Regis hanc cartam scripsi, et manu mea hoc signum + feci.

[ocr errors]

XI.

Donatio decimarum facta Ecclesiae Beatae Mariae Tirasonensi, anno 1122.

Ex arch. Turiason. et Tutel. Eccles.

In Dei nomine amen. Ego Aldephonsus, Dei gratia Rex, dono Iesu Christo Domino, et suæ B. Genitrici semper Virgini Marie, et Dmno Michaeli Tirasonensi Episcopo, et successoribus eius ibidem Deo seruientibus decimas et primicias omnium Ecclesiarum, quas in Episcopatu suo sub propio iure tenet, vel in antea tenebit, scilicet mesium, vel vinearum, vel hortorum, seu molendinorum aliorum, vel omnium tributorum et lezdarum, que nobis spontaneè, vel coactè, tam à Christianis, quam à Iudeis, siue etiam à Sarracenis, in ipso Episcopatu persolvuntur. In super concedo, et confirmo,

Ecclesiæ Episcopo et successoribus eius, quartum, et omnia Episcopalia iura omnium Ecclesiarum, quæ in toto Episcopatus sui termino sunt, vel Deo donante in antea erunt. Concedimus quoque et omnes mezquitas, que in ipsa Tirasona sunt cum omnibus hereditatibus, quas habebant temporibus Sarracenorum; pro vt melius intus et extra noscuntur possedisse. Similiter concedimus ei, ut in omnibus Villis ipsius Episcopus omnes mezquitas ac omnes hereditates omnium illarum mezquitarum in usum Ecclesieque eius vendicent; quatenus eliminata ab eisdem omni spurcitia Satane, et sequaces ipsius Mahometh, lesus Cristus Dominus noster in eis adoretur, glorificetur simul et santificetur, et unde demoniorum cultores sustentari videbantur inde videlicet pauperes Christi ad laudem et gloriam nominis ipsius Domini nostri devotè feruientes ac humiliter, in eisdem restauratis et noviter consecratis ecclesiis militantes, pro ut ex Euangelio et Apostolico precepto acepimus, dignum est, vt qui altari seruiunt, quæ de altario sunt participent, et ab his sustententur. Istud totum, sicut supra diximus, concedimus et confirmamus. Testes huius concessionis seu confirmationis sunt Ennecus scriptor, et Sanctio Fortunionis Justititia, et L. Cajal, et Lipiolis, et (1)... facta carta in Tirasona Era MCLXI. Signum Regis Aldephonsi.

XII.

Donatio Ecclesia Sanctae Crucis de Rabale apud Turiasonem facta anno 1126.

Ex arch. Turiason. Eccless. (1)

In Dei nomine, et eius gratia.

Hæc est carta de illa hereditate de Terça, que dedit Dona Toda Serra, muller que fue de Pero Sions, et Martinico suo fillo, ad Ecclesiam de Sancta Cruce de Rabate, et ad suum Clericum in Tirasona; que dederunt tota herema, et populata, sic quomodo fuerunt inde tenentes, et isto donativo de ista hereditate fecit pro anima de suo marito et parentum suorum, que iacent in dicta Ecclesia, et placuit à Fortun Aznar et atorgauit illam;

(1) Hæc tria verba desunt in Tutelano. (2) Eum evulgavit Argaez, fól. 541.

« AnteriorContinua »