Imatges de pàgina
PDF
EPUB

bonus dispensator Archidiaconatum viriliter rexit, et præcepta Christi corde devotus implevit, orphanos recreando, pauperes visitando, omni Clero Ecclesiæ consulendo, sua largiter pauperibus erogando, discordantes in bonam partem reformando: tantis etiam in eodem loco præfulgebat virtutibus, ut ægroti de locis adiacentibus, et remotis ad eum affluerent: quibus Deus B. viri precibus, et S. signaculo Crucis sanitatem pristinam annuebat. Dehinc Tyrassonensis Episcopus gravatus infirmitate cum Sanctis Patribus obdormivit in pace. Post obitum ipsius Episcopi, multis Clericis, et laicis, et mulieribus per Spiritum Sanctum in iussione Angeli manifestatum, atque revelatum est, ut electio super B. Prudentium Archidiaconum firmaretur. Septimo die post sepulturam Præsulis, Clerici omnes civitatis, simulque cives, orphani, et pauperes à maiore usque ad minimum congregati sunt, et una voce electionem super eundem Prudentium Archidiaconum clamaverunt aientes: (uram Episcopalem B. Prudentius suscipiat et Cathedram, quia ipse est Pater omnium nostrum, et consolatio infirmorum, et refectio pauperum. Domino itaque concedente, electione solemniter facta, post sexdecim dies consecratus est Episcopus in ipsa Ecclesia Tyrassonensi (1).

Vixit longo tempore B. Prudentius cum magna dilectione, et humilitate in Episcopatu suo: et ubi dissentio, et schisma erat vicinis urbibus, idem Beatus vir tam Clerum, quam populum diligenter in pace reformabat. In diebus illis (2) cum ad pacem componendam inter Oxomensem Episcopum, et Clerum eius Ecclesiæ advocatus venisset, et prope Oxomam esset, duo tintinabula, quæ in festivis diebus ad tertiam pulsari solita erant, Deo præcipiente, in adventu B. Prudentij sine taciu hominis sonuerunt, usque dum ante Altare in oratione se postraret. Episcopus, et Clerus Ecclesiæ cum magna reverentia eum admiserunt, cognoscentes proculdubio ipsum esse Sanctum Domini. Mansit autem idem Pontifex Tyrassonensis per triduum in Oxoma civitate, et dissensum, quem inimicus pacis seminaverat inter Episcopum, et Clerum eiusdem Urbis, Deo volente, penitus diluit, et ipsius meritis exigentibus, Dominus pacem reddidit Ecclesiæ Oxomensi. Iam vero die ad vesperascente, omnibus dicens Valete, ad cœnam cum Clericis resedit.

(1) Ignola etiam falsario disciplina in servata. electione, confirmatione et confirmatione

(2) Fusius Buxetensis Codex, sed in eanEpiscoporum illis temporibus in Hispania dem sententiam hæc prosequitur (Bivar).

Post horam Completorij, oratione facta, lectum petijt, et ut consuetus erat septem psalmos pœnitentiales (1) cecinit, et signo sanctæ Crucis se munivit, et illico obdormivit. Transacta horà gallicinij, à somno evigilans tanta infirmitate gravatus est, quod Clericos suos vix vocare potuit. Qui audientes vocem Sanctissimi Patris sui cito surrexerunt, omnesque ante eum venerunt. Qui videntes, quod tanta gravaretur infirmitate, monuerunt eum, ut Corpus Christi acciperet. Viatico vero ineffabili devotione accepto, revelatione Spiritus Sancti, omnibus apertè prædixit diem et horam suæ dissolutionis.

Pelagius igitur Archidiaconus suus post tertium diem videns, et cognoscens, quod iam Dominus eum de via ad patriam vocaret, sic ipsum allocutus est: Pater, dies obitus tui appropinquat, post obitum tuum, ubi vis sepeliri? Beatissimus Prudentius respondit: O Pelagi, scit Dominus meus Iesus Christus, ubi corpus meum sepelietur. Sed precor vestram benevolentiam, et præcipio, ut corpus meum imponatis super mulum, cui insidere consuevi, et ubi requieverit, ibi sepulcrum mihi parate. Itaque venerandus Heros die, et hora, qua prædixit, migravit ad Christum Fide plenus, Sanctitate illustris, amator pacis, et doctor mirabilis. Facta est ergo dissentio inter Clericos S. Prudentij, et Clerum Oxomensem volentem ad hoc intendere, ut Beatum corpus apud Oxomam retinerent. Pelagius vero Archidiaconus volens sedare discordiam, Clericos Oxomenses sic affatus est. Fratres charissimi, iurgia inter nos deleantur; à quibus se permiserit à loco moveri, ipsi corpus accipiant. Quæ res omnibus placuit. Illico Oxomensis Episcopus, et omnis Clerus suus cum ornata processione ad feretrum accesserunt, et movere illud non potuerunt ullo modo, in labore totum diem, ac noctem frustra expendentes.

Alia die post celebratam Missam, Clerici Tysasonenses, qui Beati viri obsequentes erant discipuli, straverunt mulum, et corpus venerandum leviter ab Ecclesia trahentes illud super mulum imposuerunt: Valete omnibus dicentes, et gratias reddentes, mulum in via absque ductore miserunt, et post eum perrexerunt. Mulo autem sic tota die subsequentibus Clericis præeunte, idem animal Beatam ferens sarcinam, ubi dies occasum petijt, metam fecit itineris, et quievit. Supradictus itaque Pelagius, et alij putaverunt, quod Sanctus elegisset illic speluncam, volentesque deponere corpus,

(1) Al. Spirituales (Bivar).

(2) Al. iam prope (Bivar).

minimè potuerunt. Alia die ante Solis ortum, mulus se cum corpore erigens iter incepit, atque illa die multorum arduitate locorum, magnis conatibus superata, declives valles descendit: et transacto torrente, qui Lecia nuncupatur, ascendere rupem terribilem, et deformem cœpit. Præibat animal, Archidioconus, et alij Clerici vestigia eius sequebantur fatigali, lassi, cruciati, paventes, atque mirantes, quomodo mulus cum tali impetu illum terribilem locum ascendere posset. Circa horam nonam pervenit (1) circa summitatem, et se flexit in dextram partem, ubi erat spelunca. Ibi introivit mulus cum corpore B. Prudentij, et genu flexo ibidem pausavit. Pelagius vero Archidiaconus, et qui cum eo erant, feretrum Sanctum in terra deponentes, cereos, et candelas accenderunt; et post orationem cibum sumpserunt, et per totam noctem orationibus institerunt. [(1) Sepultus est B. Prudentius pridie Idus Aprilis à filijs cum magna devotione.]

Pelagius humilis eius in vita, et obitu Archidiaconus plus humili, et veraci stylo, quàm sublimi sermone, et composito hæc de vita eius breviter descripsit: et in loco sepulturæ Ecclesiam magno ædificio fundavit, in quo Omnipotens Deus multa, et magna miracula pro amore sui Confessoris operatus est ipse, cui est honor, et gloria, potestas, et imperium per immortalia sæcula sæculorum. Amen.»>

Obijsse vero S. Prudentium A. C. 586, scripsit inferius Maximus, nimirum post annos 14, in Episcopatu Tyrassonensi insumptos, quando quidem hoc anno 572, quem illustramus, assumptus asseritur (2).

VI.

Alia vita Sancti Prudentii et etiam Sancti Salurii.

Lectiones ex antiquo Breviario Tutelano manuscripto, quæ ex precedenti narratione deprompta videntur.

Lect. 1. Tempore illo cum predicatione Apostolica totum orbem fides illustrasset catholica, ortusque est in Hispania pu. (puer) quidam Prudentius nomine ex patre religioso, Simeno nomine, ex villa que vocatur Armentia fuit oriundus.

(1) Hæc verba desunt in Codice Buxeten- (2) Hæc à Bivario addita sunt. si (Bivar).

L. 2. Ab infantia coeperunt eum fide sancta et literis erudire, qui cum ad quintum decimum pervenisset annum, patria et parentibus relictis transivit alveum qui Ebrus dicitur, atque ipsa nocte cum pastoribus quiescens, ipsosque pastores incredulos docens fidem Dei, in pluribus emendavit. L. 3. Mane facto ad Serram albam pervenit atque ipsa nocte torrentem qui dicitur Durus descendit, in quodam molendino hospitatus est. In eadem nocte fama audivit q. (quod) super ipsum fluvium quidam eremita maneret. Quo audito gavisus, a Deo postulans consilium, ad locum pervenit, et ex alia parte fluvius (sic) introitum spelunce prospexit septem psalmos penitentiales cantavit.

L. 4. Exiens de oratorio suo heremita ad ostium spelunce, vidensque puerum miratus est quomodo sic incaute ambularet. Qui voce muta (multa) insonuit. Puerque audiens illum, respexit hominem Dei, super lapidem stare vidit. Visoque eo gavisus est, super undas Dori sicco vestigio transivit. Rupem spelunce ascendit pedes hominis Dei amplexatus est.

L. 5. Saturius igitur eremita videns tantum miraculum q. aqua se prebuit puero ad calcandum in terra, cum lacrimis juxta puerum se postravit. Ibi fere una hora ambo jacuerunt lacrimantes unus ab altero petens benedictionem. Heremita vero cum non possit (posset) puerum vincere, elevavit eum, signansque illum in oratorium missit.

L. 6. Mansit autem Sanctus puer cum viro Dei fere septem annis in Deo laudibus, quousque felix anima Saturii, Domino invitante, de huyus valle miseriae ad mensam Domini pergeret.

VII.

Donatio monasterio Sancti Prudentii facta, anno 959.

Ex arch. monast. S. Prudentii. Yepes, Cron. Bened., t.o 5.o, fol. 435.

Sub nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Adica Abba cum fratribus meis Christophoro, Fortunato, Sarracino, Dato, Stephano, et Rapinato, promtamente toto corde tibi patri spirituali Dulquito Abbati, et fratribus tecum in amore Christi, Albelde in Cœnobio sancti Martini delitescentibus, contradimus animas nostras, simulque corpora, vt vestris orationibus adiuti, adipiscamur vobiscum præmia poli. Nos N. supra nominati Ecclesiam sancti Vincentij, et domini Prudentij Basilicam, vbi quiescit corpus

eius venerabile, quæ sita est at radicem montis Laturci, nutu Dei omnipotentis collatam habuimus, et sancitam cum suis adiacentibus terris, vineis, hortis, et partem molendini in Sosa, ita enim hæreditati Petri Præsbyteri, qui fuit collega noster viuens. Demunque obijt in Opido Leça, et scripsimus nomen eius in albala, inter nomina offerentium. Igitur pro oblatione ibidem, et lumen ipsius Ecclesiæ, deserviendis, et sicut vnanimiter nobis, velle adiacet viuere vobiscum: ita offerimus quantum nobis Dominus contulit in aula sancti Martini nobiscum, vt in huius cursu per arcta itinera gradientes, et in prima resurrectione opem possidentes, vnatim mereamur triumphare in cœlis cum Christo Dño, et sanctis eius Angelis, Amen. Et quia hoc regni cœlorum causa, et pro salute animarum, et pro ipsius sancti Loci illuminatione, iugique Dominici corporis et sanguinis sacrificij in Ara Dei offerendo, nos memorati puro corde, puraque mente, domino Martino in honorem nominis Christi, locum supra taxatum, et cum eo nos metipsos cognoscimus obtulisse. Quisquis ille est qui illi loco præest obsecramus, et ad illuminandam ipsam sacram ædem, Christi Regis tibi cura adsit, vt tibi cum creditis omnibus, in die examinationis, et prona mente euasisse, et cum electis gaudeas te mercedem recipisse. Nos hoc litamus omnipotenti Deo: qui aliter fecerit, sciat se pereniter damnari à Deo, votum aut hoc nostrum firmitatem obtineat in æbo. Deinde si aliquis cognatus (1) fuerit hoc decretum fictum esse prius pondus trium librarum auri multatus fisco cogatur inferre, demumque sint nitiones (2) et vsurpationes eius irritæ. Item quia hæc nostra traditio quæ facta est, era nongentisima octuagesima octaua, Regni gloriosi Principis Garsiani, et Tutæ Reginæ, eiusdem genitricis santienda erat. Testibus Veridicis tunc ad fuerunt, in margine fluminis Iberi, qui pro eo in sancta Eulalia aniuersario Sanctionis Principis, præfati genitoris, celebrato venientes, idest Tudemirus Nagelensis Episcopus, Dulquitus Albaldensis Abbas, Didacus Siliensis Abbas, Munio de Sancta Columba Abbas, Stephanus Dercensis Abas de sancto Emiliano, Belasco Gironensis Mo. Abbas. Pluresque alij ibidem adstantes ita sanserunt, sicut et nos. Omnes homines Lecenses, fratresque Albaildenses, rectè hoc statutum audiuimus, à præfactis sancti Vincentij fratribus, atque cognouimus, ita sigillatim decreuimus, adque roboramus. Vigila scriba manu mea, signum feci.

[blocks in formation]
« AnteriorContinua »