Imatges de pàgina
PDF
EPUB

solebat, quod sic onustum nusquam quievit donec ad speluncam quamdam perveniret, a civitate Lucronio milliario sexto, ibique sepultum est. Et successu temporis insigne cenobium aedificatum. In quo Deus optimus maximus confessoris sui meritis varia miracula operatur. Floruit circa annum Dñi. tricentessimum nonagessimum.

IV.

Prosa in honorem Sancti Prudentii Episcopa.
Ex Breviario Bilbilitano, pág. xxxxvij (1).
HYPNUM (sic).

Ad laudes o res agie
tue perhennis glorie
in te dicantur hostie
carmen benigne suscipe.
Bis bini rota temporis
diem revolvit poplis
colant ut Xpi. gaudiis
festum tuum satellitis.
Clemens accintus actibus
sensus dictus Prudentius
opus crescens in melius
vocatus est Aurelius.
Extorrens inde heresem
Fidem diffudit celebrem
Dei accendens lampadem
equam tulit imaginem.
Fregit latratum Simachi
tunch defensores idoli
scripsit de pugna animi

(1) Huyus Breviarii descriptionem in sius scriptura. sequenti volumine reperies. Servaturip- (2) Forte cuyus, vix enim legitur,

- et de naturâ....... (1) Laudes in laude martirum librum descripsit alterum scripsit hypnorum tertium diverso metro versum. Sic de orbis fabrica quamdam scribens istoriam conscripsit inter alia et protoplausti scandala. Calagurrita preclarius poeta quondam nobilis nomen famosi presulis habens urbis Tirasonis. Tuis ergo Prudentij suffulti nos suffragiis ejus docti prudentia veamur ad celestia. Deus qui beatum Prudentium confessorem tuum atque Pontificem inteligentie spiritu copiosius illustrasti fac nos ipsius quæsumus et erudiri scientia et precum assiduitate defendi. Per Dominum.

ORATI0 (2).

Deus largitor Pacis, qui Prudenlio Confessori tuo, atque Pontifici mirificam dissidentes animos componendi gratiam tribuisti, da quæsumus, ut ejus meritis, et intercessione veram cum tua voluntale concordiam jugiter servemus. Per Dominum, elc. SECRETA.

Ut nobis Domine unitatis, et pacis dona concedas, quæ sub oblatis muneribus mistice designantur, fac nos semper BEATI PRUDENTii Confessoris tui, atque Pontificis validis muniri præsidiis. Per Dominum nostrum, etc.

(1) Forsam et de natura Domini, id est, tantur in hodierno offitio, juxla decrelum carmen contra phantasmaticos. Sac. Rit. Cong. quod ad calcem illarum (2) Hæc et aliæ quæ sequuntur reci- exhibetur.

[ocr errors]

Spiritum nobis Domine tuæ charitatis infunde, ut, quos una mensa satiasti, intercedente BEATO PRUDENTio Confessore tuo, atque Pontifice, mutua semper facias dilectione concordes. Per Dominum, etc. in Unitate ejusdem, etc.

HISPANIARUM.

Sanclissimus Dominus Noster ClEMENS PAPA XIlI. concessit, ut Offic. et Missa S. Prudentii Episcopi Turiasonensis Conf. sub ritu duplici minori, cum Lectionibus secundi Nocturni, et Orationibus propriis etiam in Missa: Stafuit, etc. ab utroque Clero, tam Sæculari, quam Regulari, Serenissimo Regi Catholico subjectis, qui ad Horas Canonicas tenentur, recitari possit, et valeat. Hac die 5 Decemb. 1763.=J. M. Card. Feroni Præfectus.=Loco fsigilli.=S. Burghesius S. R. C. Secret.

[ocr errors]

Vita Sancti Prudentii quæ a Pelagio nepote dicitur scripta.
Ex quator codicibus à Bivario citatis (!).

Prudentius Episcopus Tyrassonensis in Hispania ortus fuit, parentibus secundum sæculi dignitatem locupletibus, in Fide Christi claris, et in bonis actibus optimè devotis: qui susceptam prolem, ab ipsa penè infantia cœperunt Fide sancta, ac litteris erudire. llle vero, Divina inspirante clementia, quamvis puer esset ætate, tamen virtutibus cingebatur, ita ut cunctos coævos superaret sapientia, et Scripturas Sacras, quas legebat, penè omnes memoriter retineret. Erat enim tam sacro ingenio (2), et mansuetudine pollens, ut discordes coævos suos velociter ad concordiam pacis revocaret: et ipse ieiunans cibo proprio pauperes aleret. Meditabatur adhuc infans Dei verbum, et Fidem, quam postea pastor docuit. Igitur ut diximus, Prudentius

(4) Marci Maximi continuatio opera et fol 549. studio Fr. Francisci Bivarii: Matriti, {65I: (2) Forsitam diceret «acri ingenio.»

[ocr errors]

* 522 Espaiia Sagrada. Tratado LXXXVII. è patre nobili, ac religioso, nomine Ximeno extilil procreatus, et ex villa, quæ vocatur Armentia (1) fuit oriundus, cuius generis linea semper floruit, nobilitatis, religiositatisque norma generosissima claruit. Cum aulem puer Prudentius ad quintum decimum pervenisset annum, et tolus integerrimè in Dei amore flagraret, patria, parentibusque; reliclis, transivit alveum (2) qui nuncupatur Ebrus, alque in ipsa nocte cum past0ribus quibusdam quiescens, totam noctem in Dei laudibus transegit: Psalmodiam corde perfecto retexit: pastoresque, incredulos Fidem Calholicam, ac verbum Dei docens: erraticam et immundam, bestialemque; eorum vitam sanctè et religiosè corrigens, eosdem in pluribus emendavit. Manè facto, valedicens pastoribus recessit, itinere aggreso, usque; in Serram-alvam pervenit, capere iter non desislens, in virentibus locis super torrentem, qui Dorus (3) dicitur, descendit, atque ipsa nocte in quodam molendino cum paucis hospitalus est. ln eadem nocte famam audivit, quod in concavo lapide super ipsum fluvium quidam eremita maneret. Quo audito, gratulatus in corde, orto sole, arripiens iter circa locum illum pervenit, ex alia parte fluminis introitum speluncæ in arduo loco prospexit. Sanctissimus vero puer Prudentius intra se considerans qua arte torrentem transiret, huc et illuc cœpit gyrovagans ambulare, à Deo postulans consilium perfecto corde. Sic deambulans frequenter contra foramen speluncæ aspiciebat, septemque Psalmos pœnitentiales canebat. Exiens autem de oratorio suo eremita ad ostium speluncæ prodijt, vidensque puerum miratus est, quomodo sic incautè ambularet. Qui voce multa insonuit, puèrque audiens illum respexit, hominem Dei super lapidem stare videns, gaudio est repletus; et in Deo perfectè confidens, super undas Dorij sicco vestigio transijt, et rupem ubi spelunca era ascendit, pedesque hominis Dei amplexus est. Saturius vero (sic enim vocabatur Eremita) videns tantum miraculum, quod aqua, sicco vestigio, transituro se præbuit puero ad calcandum, tremens ad terram cum lacrymis iuxta puerum se prostravit. Ibi ferè una hora ambo lacrymantes iacuerunt, unus ab altero petens benedictionem: Eremita vero cum non posset puerum vincere, porrecta manu elevavit eum à lerra, signansque illum signaculo S. Crucis, et per manum trahens, in oratorium intromisit. Post orationem multa eum interrogavit. In primis, ut

(1) Armentia, prope urbem Vicloriam (2) lberum fluvium dicit (Bivar). 6'antabrorum est. (3) Dorius hic erat (Bivar).

discipulum ad erudiendum suscepit, quem postea eruditum in bonis velut

magistrum dilexit: quia tantam in eo gratiam Deus collocaverat, ut venerabilis miratus esset à cæteris, non solum à mediocribus, verum etiam à

senioribus honore preventus. Mansit autem Sanctus puer in eadem spelunca ,

cum prædicto viro Dei ferè septem annis: et ambo velut animalia duo, diu noctuque ruminantia pascua Divina, una in vita laudabili perslilerunt, quousque fœlix anima Saturij, Domino invitante, de huius valle inediæ ad mensam Domini pergeret salurari (1). Disponente itaque Deo actus præfati iuvenis, idem iam optimè eruditus, speluncam, quam prædiximus, reliquit, et clausit ostium. Qui semper Deum præ oculis habens, ad Civitatem Calagurrensem, non longe à flumine Ebro sitam, ubi multi à Fide defecerant, accessit. Cum autem cives Calagurritani essent ad saniorem mentem, monitis, et prædicatione Prudentij, et ad tramitem veritalis reducti; eius urbis Episcopus, præmonitus revelatione Angelica, elegit B. Prudentium in Canonicum Ecclesiæ suæ (2). Itaque vir Dei Prudentius præcepta Dei fideliter, et operosè custodiens, superni Regis obsequio se totum iugiter impendebat. Cumque non posset abscondi civitas supra montem posita, pervenit eius fama, quæ diutius latere non potuit, ad omnes vicinas urbes, et castella, infirmique varijs langoribus (sic) afflicti ad pedes eiusdem Beati afferebantur, atque sanitatem ipsius meritis recipiebant. Enim verò cum populi favorem sibi applaudere nollet, Divino instructus Spiritu, certo tempore ex eadem urbe occultè abijt: urbemque Tyrassonam humilis adijt. Ingressus urbem frequens in Ecclesia sacristis sociatus est, et officium sibi iniunctum humili solicitudine exercens, ut ovis pastor futurus, in Ecclesia sine quærela permansit. Tempore peracto, mortuus est Sacrista, et in loc9 eius B. Prudentium constitui adiudicaverunt idoneum: sub quo degens officio ad Sacros ordines promotus est. Procedente tempore, eiusdem Ecclesiæ Archidiaconus obijt in Domino. Et quia Prudentius in rebus Ecclesiasticis prudens inventus est, Dei nutu, qui eum gradatim ad maiora trahebat, Archidiaconus favore omnium substitutus est. Qui quasi

(1) Sti. Saturi huyus corpus debito ho- medio VI sæculo, jam jam existehtes pulanore servat Ecclesia Soriensis (Bivar). bat. Bivarius ipse notulam apposuit di

(2) Ignota erat omnino mendaci con- cenlem «Mallem Clericum quam Canonicum.» sarcinatori Canonicorum origo, qui eos,

« AnteriorContinua »