Imatges de pàgina
PDF
EPUB

rio, ni consideracion á privilegios, ni patrimonialidades, con lo que desaparecieron los semilleros de pleitos é indisciplina, que tanto deploraron los antiguos Prelados de esta iglesia.

Los arciprestazgos en que se dividió la diócesis, desde 1852, fueron, Agreda, Ateca, Borja,

Calatayud y Tarazona. o SR. D0N COSME MARRODAN Y RUBI0.

Nació en Tudelilla, diócesis de Calahorra, el año 1802, y fué cura de Viguera, en la misma diócesis, cuyo curato ganó en conucrso. Graduado de Licenciado en teologia y cánones, hizo oposicion á prebendas de varias catedrales, y en 1854 fué agraciado con la Lectoral de Tudela. El señor Azpeitia, ¿ se hallaba gravemente inispuesto, le nombró algun tiempo despues Gobernador eclesiástico, y á su fallecimiento el

Cabildo le eligió para Vicario capitular en 1844. A pesar de haber sido nombrado por S. M. canónigo de Zaragoza, continuó desempeñando aquel cargo, con autorizacion de ambas potestades, hasta que S. M. tuvo á bien presentarle para el obispado de Tarazona, en 28 de Agosto de 1857. Fué preconizado por S.S. en 21 de Diciembre, y consagrado en la catedral de Pamplona, en 21 de Marzo del año siguiente. Tomó posesion de la sede el dia 17 de dicho mes y en 27 del mismo hizo el ingreso en ella. La Santa Sede tuvo á bien disponer que siguiera rigiendo la diócesis de Tudela como administrador apostólico, en cuyo gobierno continúa en 1865. Como la España Sagrada no tiene costumbre de citar hechos de los Prelados durante su vida, nada se dice acerca de los del Excmo. é Illmo. señor

Marrodan.

Sancti Gaudiosi vita, himnus et responsoria.
Ex Breviario Tyrasonensi typis excusso anno 1541.

Gaudiosus natione Hispanus ex provintia Tarraconensi patrem habuit Yuntam (1) qui inter Theodorici Gothorum Regis familiares magnus habebatur, eyusque conjux Neumacia non minori nobilitate clarebat. Qui quidem conjuges aliquamdiu in conjugio viventes tandem pro desideratae prolis ortu plurimum gavisi, Gaudiosum illi in sacri fontis regeneratione nomen imposuerunt. Cupientesque (cum vere nobilis sit quem nobililat sua virtus) ut ipse generis sui nobilitatem virtutibus exornaret jam ablactatum puerum, veluti alterum Samuelem, tradiderunt Beato Victoriano educandum in monasterio Asanii; erat enim ea tempestate Wiclorianus in omni virtutum genere præclarus. Qui susceplum puerum summa diligentia tam verbo quam exemplo in Divinis rebus instruxit, curans præcipue ut mundanas pompas et carnalia delectamenta pro nihilo duceret. llle vero præceptoris non segnis imitator ecclesiae Tyrasonensis præsul efficitur. Qui, ut lucerna super candelabrum posita, eo clarius lucebat, quo tunc Ecclesia Dei arriano dogmate ita tenebresceret* ut vir forlissimus quisque catholicum se fateri non timeret (2). Hic tamen videns Joannem Papam, Symachum patritium, Boetium poetam, aliosque plurimos ob fidei catholicae defensionem illis temporibus ab arrianis occisos a veritatis praedicatione non potuit cohiberi; cupiens et ipse pro Christo vitam finire si casus evenisset. Tandem annis plenus et meritis, monasterium in quo educatus fuerat visitaturus in loco Descoroni (3) qui ei paterni juris fuerat, morbo gravatur; ubi non multis post diebus, sumptis Ecclesiae Sacramentis, circunstantibus viris religio

(4) In aliis Guntham. ase fateri non non limeret» diceretur. (2) Forsan in antiquis et manuscriptis (3) De Scoroni vel d'Escoron.

sis obdormivit in Domino, tertio nonas Novembris: sepultus ibidem in æde Divæ Virgini sacra, juxta altare. Et transactis aliquod annorum circulis, propter miraculorum frequentiam, translatum est corpus ejus ad dictum monasterium Assanii, associatumque corpori Divi Wictoriani, ut qui simul vixerant simul etiam quiescerent. Floruit circa annum Domini quingentessimum XXX (1). Notandum quod licet Stus. Gaudiosus habeat octavam non tamen fit comm. de eo usque ad peractam octavam Omnium Sanctorum.

HIMNUS (2).

Regi Regum summo tripudio
Reddat laudes devota contio
Gaudiosi in natalitio
Canat Deo vox sensus ratio
Gaudiose in regno luminis
Nos socios fac tui nominis
Ut Clero superni Numinis
Melos demus foelicis carminis.
Quos peccati gravat impressio
Tua sursum levet 0ratio
Qui fatentur se plenos vitio
Tuo mundi fiant auxilio.
Ora Patrem et placa judicem
Noxam laxet ut nobis triplicem.
Servos juba, subveni subditis
Offer tuam vitam pro meritis.

RESPONS.

Nutu Sancti Wictoriani sumpsit Pontifitium.
Pro quo reddit grates Deo plebs Tirasonensium.

(A) In litteris rubris quae sequuntur. criptis, et eam evulgavit P. Argaez, fo(5) Haec prossa in Breviariis excusis lio H 13. non habetur, legitur tamen in manus

[graphic]

Cui Christus praebuit maximum solatium.
Gaudiose gaudium impetra coelestium.
y Doctor et Discipulis sit pro nobis baiulus apud Deum.
Praes. Gaudiose, etc.
ORATIO.

Deus qui es Sanctorum tuorum splendor mirabilis, quique hunc diem Beati Gaudiosi Confessoris tui atque Pontificis festivitate consecrasti da Ecclesiae tuae de eyus celebritate gaudere ut apud misericordiam tuam exemplis ejus protegamur et meritis. Per Dominum, etc.

II.

Inscriptio in sepulcro Sancti Gaudiosi super corpus eyus reperta. Ex narratione P. Greg Argaez, fól. 104 et 1 1 1 (+).

In nomine Domini Jesu Christi.

Hoc loculo clauduntur ossa Gloriossi Gaudiosi Episcopi, cuyus spiritus in mansionibus Summi Patris foeliciter spatiatur. Hic genere Iberus nobilissimo Patre Yunta nomine progenitus, qui fuit Theodorici Regis spactarius (sic) non minus etiam illustri matre procreatus, Neumacia nomine, ab eisdem parentibus Beato Wictoriano infra annos pueritiæ docendus est traditus.

[ocr errors]

Post multa temporum spatia causa visendæ matris ad patrios lares divertens incumbente ægritudine diem clausit extremum VI Kal. Novembris sepultusque est in ecclesia Beatæ Mariae in proprio prædiolo quod Scurubis nominatur.

(2) Quando hæc inscriptio detecta fue- seriptam et supra corpus Divi Gaudiosi rit non dicitur. Argaez, qui eam mutilam repertam asserit. et bipartitam evulgavit, in pergameno

III.

Vita Sancti Prudentii.
Ex lectione 3.o Breviarii Tyrasonensis typis excusso.

Prudentius Episcopus Confessor et poeta ex Cantabria Citerioris Hispaniae provintia, villa quadam Armentia oriundus, a parentibus prudentibus et nobilibus et catholicis; ab ineunte aetate litteris est imbutus. Qui annos natus quindecim, domo patria, cognationeque relictis, nec aliquo humano fretus viatico abiens, cuidam heremitae Saturio, virtute insigni, per septem. annos coniunctus est. A quo divina favente gratia perfecte fidem edoctus, Calagurram adiit ubiplurimos adhuc idololatriae deditos ad fidem convertit. Ad quos plenius instruendos multo tempore ibi moram traxit; donec ipsius sanctimoniae fama volante, hinc atque illinc diversis languoribus cru— ciati ab eo sanandi concurrerent. Et quia tam praeclaris virtutum operibus non deerat laus humana (quam fugiendam Evangelio docente didicerat) Tirasonam secessit. Ubi diu cum subsacristis degens, primo in sacristam, deinde propter morum probitatem et vitae integritatem in archidiaconum electus est. Quod munus viriliter exercendo et nullum pietatis opus omittendo, ita omnibus fuit amabilis, ut defuncto ejusdem sedis episcopo, una omnium voce datus sit ipse succesor. Dicebantenim Cathedram episcopalem Prudentius suscipiat, quia omnium nostrum pater est, consolatio infir— morum et refectio pauperum. Episcopus igitur effectus maiori diligentia curabat nequid quod bonum pastorem deceret negligeretur. Praecipua ta— men illi cura fuit de componenda pace, apostolicae doctrinae non ignaro, Pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum. Orta itaque inter Episcopum Oxomensem et ipsius Clerum gravi discordia, omnes ultro Pru— dentium sibi judicem elegerunt, ejus sententiam omnino servaturi, Accersitus vero Prudentius, quidquid pacis inimicus odii seminaverat Deo juvante penitus diluit. Et post triduum luce sequenti Tirasonam reversurus infirmitate gravatus, et paulo post suma humilitate et devotione sumptis sacrosanctis, virtutibus et miraculis clarus, nonullisque opusculis in Dei laudem el Ecclesiae stabilimentum editis, obdormivit in Dño. Et certantibus clericis ubi corpus sepeliretur, visum estillud imponere iumento cui vivus insidere

[graphic]
« AnteriorContinua »