Imágenes de página
PDF
ePub

PASSAGES INTERPOLATED IN MASENIUS.

The word pandcemonium in the marginal notes of Book I. Essay, page 10.

Citation VI. Essay, page 38.

Adnuit ipsa dolo, malumque (heu! longa dolendi
Materies! & triste nefas !) vesana momordit
Tanti ignara mali. Mora nulla, solutus Avernus
Exspuit infandas acies; fractumque remugit
Divulsa compage solum. Nabathaea receptum
Regna dedere sonum, Pharioque in littore Nereus
Territus erubuit: simul adgemuere dolentes
Hesperian valles, Libyaeque calentis arenae
Exarsere procul. Stupefacta Lycaonis ursa
Constitit, & pavido riguit glacialis in axe:
Omnis cardinibus submotus inhorruit orbis;
Angeli hoc efficiunt, coelestia jussa secuti.

Citation VII. Essay, page 41.

Ilia quidem fugiens, sparsis per terga capillis,
Ora rigat lacrimis, & coelum questibus implet:
Talia voce rogans. Magni Deus arbiter orbis!
Qui rerum momenta tcnes, solusque futuri
Praescius, elapsique memor: quem terra potentem
Imperio, coelique tremunt; quem dite superbus
Horrescit Phlegethon, pavidoque furore veretur:
En! Styge crudeli premimur. Laxantur hiatus
Tartarei, dirusque solo dominatur Avernus,
Irifernique canes populantur cuncta creata,
Et manes violant superos: discrimina rerum

Sustulit.Antitheus, divumque oppressit honorem. Respice Sarcotheam: nimis, heu! decepta momordit Infaustas epulas, nosque omnes prodidit hosti.

Citation VIII. Essay, page 42, the whole passage.

Quadrupedipugnatquadrupes, volucrique volucris;
Etpiscis cum pisceferox hostilibus armis
Prcelia sceva gerit: jam pristina pabula spernunt,
Jam tondere piget viridantes gramine campos:
Alterum § alterius vivunt animalia letho:
Prisca nee in gentem humanam reverentia durat;
Sedfugiunt, vel si steterant fera bella minantur
Fronte truci, torvosque oculos jaculantur in illam.

Citation IX. Essay, page 43.

Vatibus antiquis numerantur lumine cassis, Tiresias, Phineus, Thamyrisque, & magnus Homerus.

The above passage stands thus in Masenius, in one line:

Tiresias caecus, Thamyrisque, & Daphnis, Homerus.

Ar. B. The verse now cited is in Masenius's Poems, but not in the Sarcotis.

Citation X. Essay, page 46.

In medio, turmas inter provectus ovantes
Cernitur Antitheus, reliquis hie altior unus
Eminet, & circum vulgus despectat inane:
Frons nebulis obscura latet, torvumque furorem
Dissimulat, fidae tectus velamine noctis:

PersimiUs turri prcecelsw, aut montibus altis
Antiques cedro, nudatce frondis honore.

PASSAGES INTERPOLATED IN GROTIUS

Citation I. Essay, page 55.

Sacri tonantis hostis, exsul patriae
Ccclestis adsum; tartari tristem specum
Fugiens, & atram noctis aeternae plagam.
Hac spe, quod unum maximum fugio malum,
Superos videbo. Fallor? an certe meo
Concussa tellus tota trepidat pondere?
Quid dico t Tellus f Orcus <% pedibus tremit.

Citation II. Essay, page 58, the whole passage.

Nam, mejudice, Regnare dignum est ambitu, etsi in Tartaro: * Alto prcecesse Tartaro siquidem juvat, Cailis quam in ipsis servi obire munia.

Citation IV. Essay, page 61, the whole passage.

Innominata quceque nominibus suis,
Libet vocare propriis vocabidis.

Citation V. Essay, page 63.
Terrestris orbis rector! & princeps freti i
Cceli solique soboles; celherium genus!
Adame! dextram liceat amplecti tuam!

Citation VI. Essay, ibid.

Quod illud animal, tramite obliquo means,
Ad me volutum flexili serpit via?

Sibila retorquet ora setosum caput
Trifidamque linguam vibrat: oculi ardent duo,
Carbunculorum luce certantes rubra.

Citation VII. Essay, page 65, the whole passage.

Nata deo! atque homine sata!

Regina mundi! eademque interitus inscia!
Cunctis colenda!

Citation VIII. Essay, page 66, the whole passage.

Bationis etenim omnino paritas exigit,
Ego bruta quando bestia evasi loquens;
Ex homine, qualis ante, te fieri Deam.

Citation IX. Essay, ibid.

Per sancta thalami sacra, per jus nominis

Quodcumque nostri: sive me natam vocas,

Ex te creatam; sive communi patre

Ortam, sororem; sive potius conjugem:

Cassam, oro, dulci luminis jubare tui

Ne me relinquas: nunc tuo auxilio est opus.

Cum versa sors est. Unicum lapsae mihi

Firmamen, unam spem gravi adflictae malo,

Te mihi reserva, dum licet: mortalium

Ne tota soboles pereat unius nece:

Tibi nam relicta, quo petam? aut cevum exigam?

Citation X. Essay, page 67, the whole passage.

Tu namque soli numini contrarius,
Minus es nocivus; ast ego nocentior,
(Adeoque misera magis, quippe miserice comes
Origoque scelus est, lurida mater male !)
Deumque lassi scelere, teque, vir! simul.

Citation XI. Essay, page 68, the whole passage.
Quod comedo, poto, gigno, diris subjacet.

INTERPOLATION IN RAMSAY.

Citation VI. Essay, page 88. O judex! nova me fades inopinaque terret;Me maculae turpes, nudaeque in corpore sordes, Et cruciant duris exercita pectora poenis:

Me ferus horror agit. Mihi non vernantia prata,

Non vitrei fontes, cceli non aurea templa,

Nee sunt grata mihi sub utroque jacentia sole:Judicis ora Dei sic terrent, lancinat segrum

Sic pectus mihi noxa. O si mi abrumpere vitam, Et detur poenam quovis evadere letho !Ipsa parens utinam mihi tellus ima dehiscat!Ad piceas trudarque umbras, atque infera regna !Pallentes umbras Erebi, noctemque prqfundam!Montibus aut premar injectis, ccelique ruina!

Ante tuos vultus, tua quam flammantiaque ora Suspiciam, caput objectem & coelestibus armis!

INTERPOLATIONS IN STAPHORSTIUS. Citation III. Essay, page 104.

Foedus in humanis fragili quod sanctius aevo!
Firmius & melius, quod magnificentius, ac quam
Conjugii, sponsi sponsaeque jugalia sacra!

« AnteriorContinuar »