Imágenes de página
PDF
ePub

PASSAGES INTERPOLATED IN MASENIUS.

The word pandæmonium in the marginal notes of Book I. Essay, page 10.

CITATION VI. Essay, page 38. Adnuit ipsa dolo, malumque (heu ! longa dolendi Materies! & triste nefas !) vesana momordit Tanti ignara mali. Mora nulla, solutus Avernus Exspuit infandas acies; fractumque remugit Divulsa compage solum. Nabathæa receptum Regna dedere sonum, Pharioque in littore Nereus Territus erubuit : simul adgemuere dolentes Hesperiæ valles, Libyæque calentis arenæ Exarsere procul. Stupefacta Lycaonis ursa Constitit, & pavido riguit glacialis in axe : Omnis cardinibus submotus inhorruit orbis ; Angeli hoc efficiunt, cælestia jussa secuti.

CITATION VII. Essay, page 41.

Illa quidem fugiens, sparsis per terga capillis,
Ora rigat lacrimis, & coelum questibus implet:
Talia voce rogans. Magni Deus arbiter orbis !
Qui rerum momenta tenes, solusque futuri
Præscius, elapsique memor : quem terra potentem
Imperio, cæliqué tremunt; -quem dite superbus
Horrescit Phlegethon, pavidoque furore veretur :
En! Styge crudeli premimur. Laxantur hiatus
Tartarei, dirusque solo dominatur Avernus,
Infernique canes populantur cuncta creata,
Et manes violant superos : discrimina rerum

Sustulit. Antitheus, divumque oppressit honorem. Respice Sarcotheam: nimis, heu ! decepta momordit Infaustas epulas, nosque omnes prodidit hosti.

CITATION VIII. Essay, page 42, the whole passage.
Quadrupedi pugnatquadrupes, volucrique volucris;
Et piscis cum pisce feror hostilibus armis
Prælia sæva gerit : jam pristina pabula spernunt,
Jam tondere piget viridantes gramine campos :
Alterum & alterius vivunt animalia letho :
Prisca nec in gentem humanam reverentia durat ;
Sed fugiunt, vel si steterant fera bella minantur
Fronte truci, torvosque oculos jaculantur in illam.

CITATION IX. Essay, page 43.

Vatibus antiquis numerantur lumine cassis, Tiresias, Phineus, Thamyrisque; & magnus Homerus.

The above passage stands thus in Masenius, in one line : Tiresias cæcus, Thamyrisque, & Daphnis, Homerus.

N. B. The verse now cited is in Masenius's Poems, but not in the Sarcotis.

CITATION X. Essay, page 46.
In medio, turmas inter provectus ovantes
Cernitur Antitheus, reliquis hic altior unus
Eminet, & circum vulgus despectat inane:
Frons nebulis obscura latet, torvumque furorem
Dissimulat, fidæ tectus velamine noctis :

Persimilis turri præcelso, aut montibus altis
Antiquæ cedro, nudato frondis honore.

PASSAGES INTERPOLATED IN GROTIUS

CITATION I. Essay, page 55.
Sacri tonantis hostis, exsul patriæ
Cælestis adsum ; tartari tristem specum
Fugiens, & atram noctis æternæ plagam.
Hac spe, quod unum maximum fugio malum,
Superos videbo. Fallor? an certè meo
Concussa tellus tota trepidat pondere ?
Quid dico? Tellus ? Orcus & pedibus tremit.

CITATION II. Essay, page 58, the whole passage.

Nam, me judice,
Regnare dignum est ambitu, etsi in Tartaro:
Alto præcesse Tartaro siquidem juvat,
Colis quam in ipsis servi obire munia.

CITATION IV. Essay, page 61, the whole passage.
Innominata quæque nominibus suis,
Libet vocare propriis vocabulis.

CITATION V. Essay, page 63. Terrestris orbis rector ! & princeps freti ! Coeli solique soboles ; ætherium genus ! Adame! dextram liceat amplecti tuam !

.: CITATION VI. Essay, ibid. Quod illud animal, tramite obliquo means, Ad me volutum flexili serpit viâ ?

Sibila retorquet ora setosum caput
Trifidamque linguam vibrat: oculi ardent duo,
Carbunculorum luce certantes rubrâ.

CITATION VII. Essay, page 65, the whole passage.

- Nata deo! atque homine sata ! Regina mundi ! eademque interitus inscia ! Cunctis colenda !--.

CITATION VIII. Essay, page 66, the whole passage.
Rationis etenim omnino paritas exigit,
Ego bruta quando bestia evasi loquens ;
Ex homine, qualis ante, te fieri Deam.

CITATION IX. Essay, ibid. Per sancta thalami sacra, per jus nominis Quodcumque nostri : sive me natam vocas, Ex te creatam ; sive communi patre Ortam, sororem; sive potius conjugem : Cassam, oro, dulci luminis jubare tui Ne me relinquas : nunc tuo auxilio est opus. *Cum versa sors est. Unicum lapsæ mihi Firmamen, unam spem gravi adflictæ malo, Te mihi reserva, dum licet : mortalium Ne tota soboles pereat unius nece: Tibi nam relicta, quò petam? aut ævum exigam?

CITATION X. Essay, page 67, the whole passage.
Tu namque soli numini contrarius,
Minus es nocivus ; ast ego nocentior,

(Adeoque misera magis, quippe miserice comes Origoque scelus est, lurida mater male !) Deumque læsi scelere, teque, vir ! simul.

CITATION XI. Essay, page 68, the whole passage. Quod comedo, poto, gigno, diris subjacet.

INTERPOLATION IN RAMSAY.

CITATION VI. Essay, page 88. O judex! nova me facies inopinaque terret; Me maculæ turpes, nudæque in corpore sordes, Et cruciant duris exercita pectora pænis : Me ferus horror agit. Mihi non vernantia prata, Non vitrei fontes, coeli non aurea templa, Nec sunt grata mihi sub utroque jacentia sole: Judicis ora Dei sic terrent, lancinat ægrum Sic pectus mihi noxa. O si mî abrumpere vitam, Et detur poenam quovis evadere letho ! Ipsa parens utinam mihi tellus ima dehiscat! Ad piceas trudarque umbras, atque infera regna ! Pallentes umbras Erebi, noctemque profundam! Montibus aut premar injectis, coelique ruinâ ! Ante tuos vultus, tua quam flammantiaque ora Suspiciam, caput objectem & coelestibus armis !

INTERPOLATIONS IN STAPHORSTIUS.

CITATION III. Essay, page 104. Foedus in humanis fragili quod sanctius ævo ! Firmius & melius, quod magnificentius, ac quam Conjugii, sponsi sponsæque jugalia sacra !

« AnteriorContinuar »