Imágenes de página
PDF
ePub

DE VITA ET MORIBUS ALEXANDRI MAGNI.

SI QUIS in tabulam frequentissimis imaginibus refertam, periti pictoris opus, procul aciem oculorum convertit, primo totius picturæ elegantiam et species maximè exstantes penitus admiratur; mox autem aliquid voluptati deesse sentit, propiusque accedere quærit, quò melius et accuratius formas illas contempletur, quæ pulchritudine suâ at excellentiâ u procul intuenti placuerint. At ne tum quidem pictura voto respondebit; nemo enim, quamvis callidus ad pingendum sit, inter tot et tam varias species unamquamque perfecte et veluti ad unguem fingere aut cupiet aut poterit. Amplior scilicet tabella ad singulas desideratur, quæ proprios sibi habitus cujusque exprimat, eaque levia accuratissime monstret, quæ quamque a ceteris maxime discernant.

Neque aliter, ut opinor, qui universæ gentis monumenta litteris mandant, clarorum facta et mores virorum eâtenus solum commemorant, quâtenus ad rem publicam pertineant, et plurima perstringunt leviter, multa etiam omnino prætereunt, sine quibus haud facilè, quales fuerint ii, de quibus agitur, percipere possimus. Hæc sentit, hæc dolet quicunque ita litterarum amore et veterum annales legendi studio imbutus est, ut quasi in ea ipsa loca et tempora, quæ scriptor depingit, sese transferre et versari, cumque illustrissimis prioris sæculi viris communi quodam societatis vinculo conjungi didicerit. Quicunque igitur ea quæ in historia desiderantur, supplere conatur, id agens ut unius alicujus

viri, sive litteris sive militari re insignis, facta cum publica tum domestica et mores accuratè narret, laborem non sibi solum dulcem, sed plurimis profuturum suscipit. Ille enim a rebus ad homines ipsos, a fabulâ (ut ita dicam) ad actorem mentem avocat, dumque docet, quæ in aliquâ re cogitaverit, dixerit, quomodo denique se gesserit clarus quidam vir, utiliorem plerisque hominum magistrum virtutis, probitatis, constantiæ se præbet, quam qui totius nationis fortunas et summa reipublicæ consilia administrationemque tractat, quam suscipere major pars hominum fortasse nollet, perpaucis certè contingit.

Nunc autem unius viri vitæ narratio, præter illa præcipua commoda, quæ suprà memoravimus, etiam omnia alia, quæ gentium ex monumentis oriuntur, videtur complexura esse ; quum ille vir, de quo agitur, ita inter ceteros, qui tum florebant, longe illustrissimus exstiterit, vectâ per omnes oras, omnes populos famâ et imperio, ut dum ipsius vitam, dignorum, qui notentur exemplorum plenam, perscribimus, maximarum et potentissimarum toto orbe gentium vices nobis sint commemorandæ.

Nempe eo maximè tempore ortus est Alexander, cum a scenâ amotis Conone, Thrasybulo, Epaminondâ, omnibusque ejusdem sæculi egregiis viris, vix, et ne vix quidem, in locum eorum quisquam surrexisset, qui id totus ageret, ut patriæ suæ summum imperium, sibi immortale nomen assequeretur. Hoc quidem certe tum adipiscebatur Demosthenes, quo nemo adhuc celebrior exstitit orator; illud antem quamvis ex toto animo et omni eloquentiâ efficere laboraret, tamen consequi non poterat. Natura enim subtilissimâ persuadendi ratione omnibusque humanitatis artibus prædito indolem rebus militaribus idoneam et virtutem animique et corporis vires, quibus duci opus est, negaverat; et qui in pace ita eximiè effulgebat, idem in bello plurimis ducibus, neque iis optimis, inferiorem se habuit. Lacedæmonii etiam, aspera illa gens, fractâ demum a Thebanis apud Leuctram potestate et super

biâ non jam summum in Græciâ imperium affectaturi videbantur, quanquam Thebani ipsi simul cum Epaminondâ spem imperandi omnino amiserant. Sic opibus et suorum vigore tota carebat Græcia, neque hostes illi, qui anteà per tot annos perpetuo timore omnium mentes perculerant, multo felicius rem gerebant; scilicet Persarum gens, et tota Orientis plaga, specie adhuc vigoris servatâ, marcidas tamen et jam caducas vires fovebat; itaque corpora luxu enervata et debilitatos libidinibus animos civium facile in servitutem redigere poterat si quæ assurgeret natio juventute et novis viribus florens. Nec talis diu defuerat; nuper enim orta erat extrà Græciam Macedonum gens, barbara quidem, sed quæ maximâ peritiâ, præstanti ingenio Philippi temperata ceteris nationibus jura datura esse videretur.

Ita res per orbem se habebant, cum Alexander, morte patris sceptra et regnum suscepit. Sed ut totam ejus vitam nunc complectamur, neque juventutem prætereamus, ex quâ præcipuè qualis futurus esset intelligere licet, revertendum est ad tempus, quum nuper obsessa esset Potidæa. Tunc enim Philippo lætanti simul quod Parmenio pugnâ Illyrios vicisset, simul quod equi Olympico certamine præmium tulissent, accessit hoc quoque gaudium, quod nuntius venit Olympiada uxorem filium peperisse. De primâ pueritiâ Alexandri parùm traditum est: tutor Leonidas, vir parcus et severus, et Lysimachus quidam, quem Plutarchus mediocris ingenii adulatorem appellat, comes ludentis primus illo Homeri amore teneram pueri mentem imbuisse videtur, quem usque ad extremam vitæ diem servavit ; qui Alexandrum per ludos Achillem appellabat, nomine Phonicis sibi assumpto. Exinde generosus puer vehementem exemplum illud Homericum imitandi cupidinem concepit, præsertim quia mater originem ad Achillem ipsum rettulit, nec minus Macedonum reges ab Hercule genus repetebant.

Sic felices pueritiæ anni effluxere: sic Alexander neque incitamentis gloriæ et exemplis neque virtutis magistro

caruit. Itaque mirum quantum indies crevit animi simul et corporis vigor, et prævenerunt ætatem indicia eximiæ indolis. Dicitur cum absente Philippo legati a Persiâ adessent, urbanâ dignitate, qualis regem deceret, eos accepisse et sapientiâ ita mentes arripuisse ut quidam eorum Philippum ducem Alexandrum autem regem esse clamaret. Nimirum in ipso puero effulgebat non modo virile sed regium ingenium, et summa feliciter conaturum. Corporis disciplinâ a primâ ætate præcipuè usus est, neque ineptum Leonidas se præbuit magistrum, qui spartanam illam severitatem morum affectans, futuri roboris semina alumno injecit; quâ curâ posteà effectum est, ut æquales longe laborum patientiâ superaret. Arti natura etiam adfuit, quæ formam haud adeò proceram, sed membra justè congruentia et egregium oris decorem dedisset. Acerrima oculorum acies; inerat quædam insuper occulta vis, quæ obsequium sibi arrogaret. Hoc unum quod de puero traditum est satis indicio erit, qualis animus, quantum corporis robur esset. Equus enim ad Philippum quum venalis duceretur, quem nemo propter ferociam temperare poterat, Alexander ita callidè furorem sedavit ut mox penitus mansuetum reduxerit. Jam vero ad quintum et decimum ætatis annum progressus erat, et Aristoteles Philippi jussu exinde educandum suscepit. Civitatem rectè administrare, veterum monumenta et præcipuè Græcas litteras colere libenter, corporis libidines spernere (quod utinam semper servasset!) virtutem amare docti illius magistri curâ didicit. Artem rhetoricam Anaximenes, rem militarem ipse pater filium docuit.

Ita ad imperium dignè gerendum paratus est Alexander, cum pater a Pausaniâ jugulatus est, conscio an ignaro facti Alexandro parum liquet, cujus ignea ingenii vis, obsequii indocilis, sæpiùs jam iras in patrem excitavisset: ex quibus jurgiis, brevibus quidem, tamen facilè suspicio in eum caderet. Illud vero contra inscitiam sceleris penitus arguit; quod auctores sceleris diligenter sectatus morte statim affecit,

facinus maximâ exsecratione detestans. Promptissimè qui

dem certè juvenis occasione usus est: currere armatus ad milites; omnium studia in se convertere callidis sermonibus, in quibus non ineptum Aristotelis discipulum se præbuit: erepto patre nomen solum regis mutatum esse, animum et consilia eadem manere; nunquam se vivo læsum iri Macedoniæ majestatem; modo illi pro suâ parte eandem voluntatem, eosdem corporis nervos, quos patri per tot annos præbuissent, filio darent. His et talibus lenibat animos, et ingenti consensu rex salutatur. Nemo felicius sceptra accipere potuit: aderant amplissima belli subsidia, exercitus recenti delectu auctus, peritissimi duces: aderat gloria cum paterna tum sua, juvenilis simul vigor, simul virilis sapientia. Prima ei cura imperium domi firmare; et illa in propinquos sævitia, nimia fortasse, pænè necessaria fuit, ut in gente vixdum legibus et certæ imperii rationi assuetâ; incitamenta quoque sicut olim in patrem, Olympias addidit; quæ mulier audacissima et cujuslibet sceleris capax haud Agrippinæ Neroni matri dissimilis videtur. Illam nihilo minus Alexander summâ pietate et obsequio semper coluit, non tamen ut scelerum et flagitiorum, qualis Nero Agrippinæ, plerùmque socius esset: immò tentantem res publicas verbis increpans coercuit, cetera superbiam et sævitiam leniter ferens. Erectos interim in spem libertatis Græcorum animos promptis consiliis oppressit. Ingenti exercitu per Thessaliam, qui in fide ejus erat, profectus, Thermopylas, claustra Græciæ, improvisus adiit, eosdemque honores, quos pater anteà, ab Amphictyonibus accepit. Enimvero nemo ei obstare ausus est; positam in ipso auctoritatem exercitus quoque auxit. Legati certatim missi; alios comiter accepit et Athenienses, quos Demosthenis eloquentiâ nimium super Philippi mortem lætatos quasi meritâ afficere pænâ potuisset. Sed parcere constituit, id enim semper proposuit sibi, ut voluntates hominum potius alliceret clementiâ, quam vi coerceret; Athenienses prætereâ in primis colere voluit, qui auctoritate aliis præstantes,

« AnteriorContinuar »