Imágenes de página
PDF
ePub
[ocr errors]

GENS CLAUDIA.

Notas et nomina gentis inurunt.

VIRGIL.

CLARIOR ecce dies prodit, procul ecce per arva
Carpit iter princeps, et dedignata tyrannum
Libera jam proprium sibi jactat Roma vigorem.
Ergo nequidquam summisit Porsena turmas
Magnanimus validas, nequidquam fortis in urbem
Ipse suam princeps armis iraque furebat.
Nempe aderant Romæ jamjam labentibus armis
Numina dilectæ, juvenesque ex omnibus uni
Tres contra innumeros stabant pontemque tenebant
Impavidi; dominum sentit Tiberina potentem
Lympha suum, gravidumque armis victumque labore
Læta ducem recipit; terram procul unus et exspes
Rex petit ignotam, quantum O mutatus ab illo
Qui modo jura dabat Romæ quique arma ferebat
Impiger in Gabios, cui cessit Tusca juventus !
At renovare parant victi victa arma Sabini,
Altera res agitur, mittit Collatia robur,
Mittit opes pariter Latium pariterque Regilli
Unda repercusso reboat commota tumultu.
Mirus agit cives cunctos simul ardor, at unus

[ocr errors]

Emicuit tandem præsenti et nnumine motus
Suadebat populo pacem gratamque quietam.
Illum crediderim jam tum præsaga futuræ
Omina ducentem cladis vidisse Regillum
Sanguine purpureo rubefactum, et dulce salutis
Concessum Romæ pignus, 'vestigia durâ
Pressa in terrestri, mirum ! cælestia rupe !
Non tamen hostiles vulgi lenire valebant
Dicta animos; bellumque placet, dum linquere sedes
Ipse agitur Clausus, memorique in pectore fædus
’Antiquum retinens, muris allabitur urbis :
Nec mora : Roma aperit portas gentemque Sabinam
Accipit, at neque jam solum accipit, ecce ruinæ
Sponte fovet labem, * et sacram velut hostia in aram
Gressibus incedit lætis ignara futuri.

:

[ocr errors]

*O age

si

quo odio superum contemtor et æqui
Spectatur, si quid pænæ malesana libido
Devocat e cælo tumidæve superbia mentis,
Det mihi, det dignos versus justa ira nefandas
Qui memorent noxas sceleratæ et crimina gentis.
Tertius injustum retinere aspexerat annus
Imperium cives, ex quo lassata ' benignas

1 Cic. De Nat. Deorum. III. 5.

In after ages was seen imprinted on the hard black rock, the mark of a

horse's hoof, which no earthly horse had ever made. % Virg. Æn vii. 706.

A ne leader, Clausus, had assisted Æneas, and was regarded as the ancestor of Attus Clausus.

8 CI Æsch. Agamemnon.

πως θεήλατον βοός δίκην προς βωμόν ευτόλμως πατείς; 4 In all ages, the Claudian house distinguished itseif, by a spirit of haughty deflance, by disdain for the laws, and iron hardness of heart.

NIEBOHB. Vol. 1. p. 599. $ The decemvirs, at first, discharged their duties well.

[ocr errors]

Ceperat urbs leges melioraque jura vetustis :
At non ulla quies venit, non dulce levamen
Romanis, uni modo quæque erepta tyranno
Gaudebat capit ipsa decem, tristesque querelas
Usque adeo fundit, stupris luxuque sepultus
Dum nova semper adhuc, quid enim non Appius audet?
Crimina in innocuos imo sub pectore versat,
Non impune: foro conspexerat ille puellam
In medio pulchram, pravusque exusserat ardor
Corda; sitim ceu qui fessus vix fonte viator
Restinxit, lymphis labentibus imminet acri
Lumine adhuc, rivique novam ciet ipsa relucens
Unda sitim et liquidum murmur salientis aquai;
Haud secus incestum castæ vix visa puellæ
Forma magis captat : tacito cor carpitur igne.
Tene ergo gremium, nimium dilecta, tyranni
Virginia, O Romæ decus, O concessa senectæ
Una patris requies, urget, tibi restat amara
Oscula pollutis servæ fixisse labellis ?
Non ita : tu certe liquisti ignara pericli
Mane domum, fors et flores herbamve recentem
Carpebas reduci pia quos mox dextra parenti,
Dextra triumphalem daret, haud indigna, coronam.
Certe et nutricem mulcens lætata canebas
Fortia facta patris : non carmen fundit alauda
Læta magis, parvos suspensa

o micantibus alis Vere super nidos: citior non, durus arator Cum prolem absumpsit, terram taciturna per auras Lapsa petit, tibi quam tum vox in faucibus hæsit Attonitæ : gressu vidit Via Sacra retracto Te celerare fugam, pravo dum sedula nutrix Obstabat Marco : servam Via Sacra tyrannum

6 On twinkling pinions polsed.-SOUTHBY.

Deduci in sævum vidit fædumque tribunal.
Ah tibi nulla salus ! menti genitoris imago
Mæstior usque redit, colloque ereptus amator
Servitiumque ægrum :-at pejora referre moramur.
Quis sonus attonitas audin' transverberat auras
Nunc prope nunc propius, silet intermissa jocosæ
Tinnula vox citharæ, reboatque ululatibus æther
Famineis, pater ipse redit, pater ipse precatur
Supremum alloquium quod jam solatia mesto
Dulcia

pro

natâ forsan sibi reddat ademtâ. Hoc ubi concessum est natam comitatus inermem Paullatim in latebras, tenerum mucrone corusco Transadigit pectus, ferrumque in corde recondit Impiger, et cuspis dum altè bibit acta cruorem Virgineum, voci via vix laxata dolore est : “7Quam tibi do, "clamat," solam accipe, nata, salutem," Actum est! ante pedes virgo moribunda pudore Intacto, cecidit notos, Appi irrita tandem Spes cecidit; cunctosque simul subit ira nefandum Ulcisci crimen scelerumque exposcere pænas. Cætera quid memorem ? pater ut natâ ora relictâ 8 Semireducta gerens, gressu titubante tribunal Iverit in pravum, meritamque effuderit iram, Stillantemve tenens cultrum

per strata viarum Fugerit incensus, quidve ut dejectus ab alto Appius imperio ruerit noxamque piârit?

[ocr errors]

Præteriere dies illi, jam dædala tellus Parturit en! noxæ subolem, tantæque ruinæ Immemorem, cecidit sontum gens una virorum, At non ambitio regnique arrecta cupido

7 Livy III. 48.

Hoc te uno quo possum, ait, modo Alia in libertatem vindico. 8 Cf Macaulay's “Virginia."

« AnteriorContinuar »