Imágenes de página
PDF
ePub

Splendida tot monumenta tamen tantasque ruinas,
Exstat ut e media latus ingens montis in auras
Valle, giganteis supereminet ardua muris,
Sublimis solidoque insignis robore moles.
Haud secus ac medio sese erigit insula ponto,
Littora

qua

circum montes volvuntur aquarum,
Vique repercussas alto sub gurgite rupes
Dejiciunt undas. O quum datur illa tueri
Monia, præteritos circumvectarier annos
Ut juvat, ut rerum speciem revocare priorem
Alternasque vices variosque revolvere mente
Urbis deletæ casus.

O quanta videbant
Hi, dum Roma fuit, quondam spectacula muri,
Congressus quantos hominum, ex quo tempore primum
Isacidum gaudebat opes præferre triumpho,
Victor ovans, princeps, patriisque extorris ab oris
Direptos Solymæ gens deplorabat honores.
Ardua tum quali surgebant monia mole !
Non major fuit infandus labor ille gigantum,
Qui sedes superas certantes scandere, montem
Montibus imposuere ; e cæcis hausta metallis
Saxa dabant operi vasto fundamina, silvæ
Summisere trabes ; radiis splendescere Phæbi

;
Marmor, et excelsis fastigia fulta columnis
Tollere se latum superimpendentia campum.

Ah liceat nostro vos compellare Camenæ
Carmine, ni vobis mens indignata nefandos
Enarrare dies, nimio quum mota furore,
Ebria lætitia, vesanoque ebria luxu,
Roma triumphalem gaudebat ducere pompam,
Laurigeros læto comitari murmure currus

[ocr errors]

5

Captivamque manum neque

victis
parcere

clemens.
Ah liceat! quanti cætus ea mænia circum
Densantur ; totus, spectandi tanta cupido,
Per latas populus, pueri innuptæque puellæ
Funduntur portas atque atria longa frequentant.
Hic princeps sublimis adest fulgentibus auro
Sedibus, hic Vestæque æternique immemor ignis
Turba sedet sanctis circumdata tempora vittis,
Virgineo speciosa habitu ; quocunque per altum
Aspicias tectum, densatur plurima turba,
Quaque sub extremis aurata repagula sellis
Effulgent, et qua lato fastigia summa
Vela tegunt, solis ne sit nimis ardor, amictu.
Cuncta silent; donec subito dat femina signum.

; Continuo ruit e cæcis emissa cavernis Horribili fremitu per arenam turba ferarum, Et denso jungit pugnas commista tumultu. Hic sævæ magnis tigres ululatibus instant Et lupus atque uncis truculenti dentibus apri. Ingens hic elephas, limosique accola Nili Prælia conjungit crocodilus et occat arenam, Multa reluctantum strident resonantia longe Verbera mugitusque; effunditur undique sanguis. At mox paullatim strepitus bellumque recedit, Mortua per totam passim sternuntur arenam Corpora, subridet permulsus odoribus aer (2) Suavibus, et spargunt rorantia frigora fontes. Nec mora; jamque armata cohors nova prælia tentat, Accipit et plagas datque alternantibus armis. At viden? in medio stratus sub vulnere miles Decidit, atque ægre tollens moritura lacertis

(2) “The air was continually refreshed by the playing of fountains, and profusely impregnated by the grateful scent of aromatics." -GIBBON, chap. 12.

Membra jacet, torvusque ad terram lumina vertit; Ah

neque tunc plagæ neque tunc clamoris, in auras Per loca qui surgit, sibi conscius ille, priores Mens repetit sedes, queis prima puertia lusit Et caram sobolem fidumque uxoris amorem, Non sine lætitia diris in faucibus Orci. Ecce autem subito moles se involvit aquarum, (3) Et simul unda tumens multis albescere velis Incipit, in medio binæ nant ordine classes Et torquent spumas. Jam confligentia rostra Rauca sonant, quassique natant super æquora remi.

Talis erat magnæ vesana superbia Romæ,
Quum nimio fastu nimiaque cupidine regni
Inflatam terræ vix cepit maximus orbis.
Talis erat;

donec
præceps
invecta

per Alpes
Barbarici rabies, turbo velut, horrida, belli
Venit in Italiam ; turres cecidere superbæ
Templaque per campum vasta collapsa ruina,
Priscorum cecidere simul monumenta virorum,
Et diffugit honos atque ingens gloria Romæ.

Præterit illa dies; decus imperiumque recessit Victi victorisque, novas nova secula gentes Viderunt circum vario discrimine muros Prælia miscentes, viderunt fulmina belli Hic hostes inter cæcis ejecta latebris. Attamen adstat adhuc moles excelsa, superstes, Unica, qua dira sternuntur cuncta ruina, Ah quantum mutata tamen, qua splendida quondam Ibat lætantum magna comitante caterva

(3) “ The subterranean pipes contained an inexhaustible supply of water, and what had just before appeared a level plain might be suddenly converted into a wide lake covered with armed vessels.”-GIBBON, chap. 12,

Pompa, vigent arbusta et maxima copia florum.
Quo festi fugere soni ? quove orgia luxus?
Quo decus et splendor ? loca mira silentia semper
Obducunt, nisi cum dira disjecta procella
Fracti prona cadunt ingentia fragmina muri
Et rauco late spargunt stridore ruinam.
Aut cum demissa supplex pia vota profundit
Voce, ubi

parva

adstat mediis in mænibus ara, (4) Sacraque crux inter virides sese erigit herbas.

O diva effigies ! lux et fiducia nostra !
Nescio quid sancti mentem pervadit ut illa
Cernitur in tantis surgens crux parva ruinis,
Qua vano quondam vanis altaria divis
Munere fumabant; aspectu corde viator
Agnoscit trepido divini pignus amoris,
Effunditque preces et præsens numen adorat.
O vos, æterno quibus olim pristina regno (5)
Roma frui visa est, utinam nunc cernere Romam
Fas esset vobis, utinam nunc strata videre
Mænia, quæ nunquam fuit eversura vetustas.
O gentes, juga quæ quondam Romana tulistis,
Quarum flos juvenum patria male raptus ab ora
In longo incessit capitolia ad alta triumpho,
Quarum

per latam sanguis defluxit arenam,
Si quæ relligio, si quæ reverentia vobis,
Præscia verba Dei perfecta agnoscite vestri.
Roma jacet, nam sic voluit pater optimus orbis,
Nil regale decus, longi nil gloria regni,
Tantorum series valuit nil clara virorum,
Quominus adventaret ineluctabile tempus

() A cross and altar were erected in the centre of the arena by Benedict XIV, and the building was consecrated to the martyrs who had been slaughtered in it.

(5) The Anglo-Saxon pilgrims who visited Rome in the Seventh century, at the sight of the Coliseum exclaimed—“Quamdius tabit Coliseus, stabit et Roma; quando cadet Coliseus, cadet Roma; quando cadet Roma, cadet et mundus.

!

Quominus urbs tandem, terræ regina subactæ,
Supplicia infandi daret haud indebita regni.

O gens Isacidum gaudens hos respice muros,
Advenit hora Dei prædicta interprete sacro,
Advenit hora, monent certis jam secula signis,
Scilicet hæc moles debetur celsa ruinæ
Quam vestræ struxere manus, e vertice lati (6)
Mox delabentur muri, cadet alta columna,
Expandet vernos iterum natura colores
Per loca, purpurea quondam quæ cæde madebant,
Sole sub æstivo protendet brachia quercus
Celsa super tumulum, tolletque cacumina fagus.
At tibi priscus honos erit, immortaleque nomen,
Irrita discedet relevante infamia Divo,
Tollentur luctus, lacrimæ tollentur inanes,
Extremis proles revocata e partibus orbis
Ibit ovans, quæretque domos rediviva priores,
Innumera templi fervebunt limina turba,
Templi quod semper per secula longa manebit,
Quà neque sol curru celeres aget aureus annos,
Nec nocturna silens implebit cornua Luna,
At dilecta suæ semper super atria sedis
Proferet æternam lucem pater ipse diei.

(6) There is a tradition that the Coliseum was built by the captive Jews taken by Titus.

« AnteriorContinuar »