Imatges de pàgina
PDF
EPUB

quid exinde præfatus Pontifex Oliva solverit, solutum permaneat, quidquid solvere noluerit, excommunicatum Pontificali } censura persistat.

Igitur hanc universam nostræ constitutionis dotem superius promulgatam perenni lege valituram censemus: omnemque hominem illam observantem, & ut stabilis permaneat ad juvan tem pro posse benedicimus, & ut diuturnitatem vitæ præsentis, & perpetuitatem semper manentis obtineat, præoptamus. Statuimus autem sub divini judicii obtestatione & anathematis interdictione, ut si quislibet homo cujuscumque potestatis aut ordinis hanc dirumpere vel violare nisus fuerit, aut dirumperit, aut violaverit, hic de parte Dei Omnipotentis, & B. Petri Arostoli, omniumque Sanctorum, & nostra excommunicatus permaneat, & conventu S. Ecclesiæ, & omnium Christianorum alienus existat, tartareis vinculis innodatus inferorum poenas æternaliter sentiat, quod si ab incepto desistat, & digna pœnitudine simul & emendatione satisfaciat, ab hac excommunicatione solvatur, & hæc nostra constitutio irrefragabilis & inconvulsa perpetualiter habeatur.

<

Actum est hoc in Sede Beatorum Apostolorum Petri & Pau4 li secundo Calendarum Septembrium an. VIII. regni Regis Enrici, scriptum manu Ermemiri ejusdem Sedis Canonici & Presbyteri, ad vicem Arnaldi, Olive Pontificis Notarii. Raimbaldus Arelatensis Archiepiscopus: Pontius Agnensis Archiepis copus: Guifredus S. Narbonensis Ecclesie Archiepiscopus, qui hane Ecclesiam nostræ Metropolis dedicavi: Oliva Episcopis Guislibertus grátia Dei Barchinonensis Episcopus: Eriballus Episcopus: Arnallus Archipresbyter: Wilielmus Archidiaconus:. Godebalo de Bisaura: Folco Vicecomite: Raimundus Comes, & Marchio; Adalbertus Levita, qui & Præpositus. Ermesindis gratia Dei Comitissa. Wifredus gratia Dei Carcasonensis Præsule Petrus Episcopus: Arnallus Episcopus: Berengarius nutu Dei S Elenensis Ecclesiæ Præsul hæc suprascripta confirmo: Bernardus Gratia Dei Episcopus Coseranensis: Bernardus T: Gerallus Vicess comes: Ermemirus quamvis indignus Sacerdos, qui in supradicto anno vel die scripsi hæc, quæ superius dicta sunt sub jussu præfa*! torum Pontificum & Procerum, & Comite Remundo & sub P..

[ocr errors]
[ocr errors]

XIV. 1. e bierbi
De bag to

CONCILII NARBONENSIS SYNODICA adversus rerum Sacrarum invasores, sub Oliva Ausonensi Præsule.

Vide pag. 127.

[ocr errors]

Ifredus S. Prime Sedis Narbonensis Archiepiscopus convenit apud Narbonam Synodus, dilectissimis in Christo filiis Bermundo Vice-Comiti Ausonensi, Gerallo Caprariensi, Bernardo Gurbensi, Wisado Ellemari, Bermundo Foratellensi, Witardo Mauricensi, Mironi Salliforensi, Ugoni Cervulensi, Elorico Aurisensi, Seniofredo Lausianensi, Wifredo Balciazensi, Bernardo Renvirensi, Wilelmo Montaniolensi, Bernardo Tovensi salutem charissimam, & benedictionem perpetuam. Cum in Dei Omnipotentis nomine congregati de necesariis rerum causis conque.. re... remur, surrexit in medio nostrum dilectissimus frater & Coepiscopus noster Oliva, narrans, qualiter Beati Apostolorum Principis prædia fidelium sibi dono conces➡ sa, vobis (inlicite) usurpetis, & in vestros, quod Dei est, úsus expendere non formidetis. Quocirca, dilectissimi, nimium miramur, quid sit, quod Deo sic sua tollatis, vel quare, quod parum sui est, non illi relinquitis, ut vestri multum possideatis. An qui vobis est Pontifex ordinatus, quæ Dei sunt pro debito, sic dispensat, ut in pravæ voluntatis facinoribus illa distrahat? Quomodo autem vos Ecclesiæ piæ matris filios æstimatis, vel debitum ut matei & convenientem honorem impenditis, si exterorum more in partes trahitis, quod ab illa violenter, aufertis! Videte autem, quantum quod agitis ab omni rectitudinis distet tramite, & vos immergat in laqueos injustitiæ, dum, quod sanctissimorum Patrum severissima constat excommunicatione firmissimum, sic deducatis ad nihilum, ut vos talis damnatio, nisi Deus avertat, possideat in æternum. Admonemus igitur vos

[ocr errors]

per Patris, & Filii, & Spiritus Sancti sempiternam unamque Deitatem, & per Beati Apostoli Petri, cujus vicem immerito tenemus, auctoritatem, & vos dirigendi facultatem, & per omnium nostrum nobis ligandi, & solvendi à Deo traditam Fotestatem, ut reminiscentes mali, quod facitis, dum Dei justum juste, injuste tenetis, usque ad superventuram S. Joannis Baptistæ primam festivitatem reddatis Deo Ecclesiæque matri, quod perdidit, ut Deus vobis vestra custodiat, quæ concessit: si autem, quod absit, nostram admonitionem parvipenderitis, & increpationem neglexeritis, Nos Sanctorum Patrum vestigia sequentes, ut illi talia interdixerunt, interdicimus, & per Patrem & Filium & Spiritum Sanctum, nisi nostris dictis credideritis, vos & qui talia vobiscum egerint, excommunicamus, & à liminibus Sanctæ Ecclesiæ vos extraneos judicamus, & omnes Presbyteros vel cujuscumque ordinis Clericos, qui vel vobis, vel in Ecclesia, in qua vos fueritis, ecclesiasticum officium facere præsumpserint, similiter excommunicamus. Quod autem frater & Coepiscopus noster Oliva exinde solverit, hoc nos solyimus, & quod ligaverit, hoc ligamus. Domnam vero Ermesindam comitissam, & filium ejus Berengarium ab omni ista excommunicatione excipimus, simulque illam per Deum & rogamus & commonemus, ut Sancto Petro, suoque Pontifici honorem debitum impendat, nec illum patiatur, in quantum potest, dispendium sustinere justitiæ. Sicut autem eum viderit divinum opus exercere velle pro posse, sic curet illi nocentes potestative corrigere, & omnimodis adjuvare, sciens sibi provenire ad lucrum, si non eum passa fuerit, sui sustinere solatii detrimentum. Guifredus Sanctæ prime Narbon. Ecclesiæ Episcopus. Adalbertus Episcopus. Stephanus Episcopus Agatensis. Stephanus Epis

[ocr errors][ocr errors][merged small]
[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

NOTITIA GUIFREDI AUSONENSIS EPISCOPI, successoris Guillelmi I. post annum 1046.

IN nomine Domini, Ego Guillelmus Episcopus Ausonensis Ec

[ocr errors]

clesiæ, volo namque deducere ad notitiam cunctorum hominum, tam præsentium quam futurorum, quia dudum in retroactis temporibus Domna Ingilberga amita mea, quæ fuit soror D. Olivæ Pontificis, & Abbatissa S. Joannis, dedit mihi Ecclesiam S. Quirici cum aliis Ecclesiis, alodiis & terris, & oblationibus, & ficis, & censibus multis, quantum ipsa tenebat, & habebat, & alia per eam ea die, quando se mecum conjun xit, in omnibus locis per vocem S. Joannis, ubicumqué essset tam in Comitatu Ausone, quam in Comitatu Barchinonæ, sive Urgelli, & Gerunda. Postea, ea rogante, & faciente, atque præsente accepi hæc omnia per Domnum Berengarium Comitem, ut deinceps haberem hoc totum per eum. Mortuo autem Dño Beren gario habuit hoe etiam per Domnum Raimundum Comitem fi Hum ejusdem simili modo. Abbatissa quoque prædicta postquam hoc mihi, sicut est dictum, dedit, quamdiu vixit, semper mecum stetit, & habitavit. Ea quidem mortua, dum ego hoc totum securè tenebam & habebam sine alicujus contradictione & inquisitione, ut S. Joannes hoc recuperaret, & haberet prædicta omnia, in potestate Dñi Raimundi Comitis jam dicti reddidi. Ipse vero Comes, secundum meum consilium XXX. unciatas in revalente à Dño Guifredo Episcopo accepit, & in potestate ipsius Guifredi, & Canonicorum ejus supradicta omnia reddidit, & acquievit, ut facerent inde quod eis placuerit. Et postquam hoc factum fuit, statim in eodem loco ipse Comes Ecclesiam S. Petri de Sora per Domnum Episcopum Guifredum accepit, ut haberet eam per illum & per succesores ejus post eum. Postea idem Episcopus cum suis Canonicis prædictam Ecclesiam S. Quirici cum aliis rebus supradictis accepit, & sic alias res S. Joannis tenuit & habuit,

Veni etiam Ego ad Domnum Guifredum Episcopum prælibatum in Ecclesia S. Joannis, & coram cunctis Canonicis, cernentibus militibus multis, quando adhuc eram Archidiaconus, me ipsum ei commendavi, & suum hominem me feci, & ille Ecclesiam S. Quirici cum decimis, & primitiis ad suum opus, & ad opus Canonicorum suorum retinuit: & alias omnes res supradictas mihi dedit, ut deinceps tenerem hoc totum per eum, per vocem S. Joannis. Nunc autem volo, ut sciatur à cunctis, tam præsentibus quam futuris, quia post obitum ipsius Dni Guifredi ad Coenobium S. Joannis venio & coram omnibus Canonicis, & Clericis, in præsentia Dñi Arnaldi Joannis, & Raymundi Bernardi, & Raymundi Azemari, stantibus aliis militibus omnia prædicta S. Joannis esse prov recognovi, & cum uno libro intus in capitulo per manus Dñi Andreæ ipsius loci Abbatis accepi, ut dum vixero habeam hoc totum in servitio S. Joannis, & post meum obitum omnia prædicta ad S. Joan. revertantur integra, absque diminutione, & contradictione, atque nullus post meum obitum per me, neque per ullam vocem audeat hoc retinere, neque aliquod inde tollere, aut minuere, & qui fecerit, quisque sit, sive masculus, sive fœmina, à parte Dei Omnipotentis Patris, & Filii, & Spiritus Sancti sit excommunicatus, & ab omni consortio christiano separatus, & à liminibus Sanctæ Dei Ecclesiæ sequestratus, & cum vinculo anthematis ligatus, atque constrictus, & in sulphureis flammis cum Juda proditore sine fine maneat in inferno damnatus, donec resipiscat, & se male egisse poeniteat, & quod tulerit reddat, & satis inde faciat. Actum est hoc II. Idus Junii, anno XXIV. Regn. Henrici. Willelmus gratia Dei Episcopus Auson. Ecclesiæ Guislibertus gratia Dei Episcopus Guifredus Archiepiscopus. Andreas Abba, & Levita. Guilelm. Monach. Wifredus Sacerdos. Arnaldus Joannes Raymundus. Bernardus Raymundus. Azemar. Guilelmus Sacerdos & Judex. Arnallus Joan. Raym. Azemari. Raymundo Bernardus, Bernardus Levita, Willielmus Sacriscrininius & Levita. Guil. Levita. Arnal. Levita. Guillelmus gratia Dei Urgellen. Episcopus. Arnaldus Levita, qui hanc notitiam rogatus scripsit, & sub die annoque præfixo. Raimbaldus Tom. XXVIII. Oo

« AnteriorContinua »