Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Encyclica Monachorum Rivipollensium Olive Abbatis et Episcopi Ausonensis mortem

nuntiantium.

Ex archetypo Rivipollensi.

Dilectis catolice matris Ecclesie filiis universis quibus hec

squedula fuerit porrecta lacrimabilis grex cenobiorum gloriose virginis Marie rivipolentis et principis etherei Michaelis arcangeli coxianensis merens et destitutus solatio piissimi patris: jugem felicitatem conmodi temporalis et interminabile gaudium gratie perpetralis. Fracti dolore perculsique merore nostre vobis anxietatis anguores patefacimus, ut vestro juvamine qualiacumque remediorum solamina capiamus. Nolumus autem admodum esse verbosi ne vestre videamur caritatis auribus honerosi. Sed resunto calamo hebetescit animus obmutescit lingua tenebrantur oculi marcescunt digiti dolorque cordis. ... demum renovatur, cum tremebundis manibus causa doloris literis annotatur. Erat nobis quem perdidimus totius pater patrie domnus Oliva presul et Abbas beate memorie desiderabilis facie..... cujus dulcis affabilitas et affectuosa paternitas ita sibi nostras colligavit animas, ut eum vita carius haberemus, et nihil post Deum ejus dulcedinis afectibus præponeremus. Hic ergo ut ab exordio repetamus nobilissimis extitit natalibus ortus et gloriosa majorum stirpe progenitus. Qui à ineuntis primordiis divinis literis eruditus patrie principatum hereditario sibi jure delegatum obtinuit quem preclarissime rexit ac mundialis glorie suplementis multisque honorum profectibus perornavit. Tactus autem divino spiramine seculi actibus renuntiavit et admodum juvenis in Cenobio gloriose virvinis Marie juxta regulam benedicti patris sub abbatis imperio militavit. Abbatibus interea prefatorum Cenobiorum uno pene tempore ab hac luce subtractis aclamatione cunctorum

fratrum curam regiminis repugnans nollensque suscepit. Electus autem omnibus equalem se præbuit, sancteque conversationis opera verbis docuit et operibus premonstravit. Ecclesiarum quoque statum doctrina sapientie et edificiorum mirabili structura, diversorumque ornamentorum gloria summis honoribus ampliavit. Obeunte etiam ipsius regionis Pontifice conniventia clericorum et hominum totius episcopii et principum electione magnifica et diversorum præsulum ordinatione prontissima pontificali est sublimatus in Cathedra. Qui de prioris continentie nihil rigore laxavit se humilitatis et patientie ac totius boni operis exempla subditis insinuavit. Sucinte quidem nos promissimus loqui, sed dolorum stimulis incitati, finem excesimus jam loquendi. Hic ergo cum bonis polleret moribus et propter eximie caritatis affectum fieret amabalis cunctis, in predicto cenobio gloriosi archangeli michaelis corporis languore preventus atque ad extrema perductus gregem sibi commissum domino commendavit. Sicque multis coram astantibus misereque lugentibus et flentibus, tertio Calendas Novembris V. feria hora nona jam decedente ab hac luce decessit, et nobis inenarrabiles luctus et inamabiles fletus sua morte reliquit. Hunc ergo quanto carius amabamus tanto ardentius vestre pietatis vestigiis inculcamus quatenus quecumque illi ex terreni contagio pulveris peccatorum inexere macule vestre excuciantur orationis juvamine ut à malis omnibus eximi et in celestis regni gaudiis mereatur adjungi. Et quia in multis offendimus omnes et nemo est hominum absque peccato, presidia sancte intercesionis ei impendite ut non patiatur illum trudi gehennalibus claustris filius Dei qui eum pretio sui redemit sanguinis, faciatque sui consortem in paradisi amenitate quem perornavit in hoc seculo sacerdotii dignitate. Nostrorum vero fratrum defunctorum nomina quibus vestre pietatis deposcimus solamina ideo hic non sunt notata quoniam ei sunt nota qui nihil nesciens novit omnia. Cursores præterea nostri diebus quibus vos addierint vicem quæsumus obtineant mendicantis, et de mense vestre fracmentis expleant inediam anime exurientis, aditoque eis qualicumque suplemento viatici, remitite illos in viam pacis, ut Deus pacis et caritatis sit semper cum omnibus vobis.

Cleri Ausonensis responsio, número 75. locata.

Religioso cetui in monasterio rivipollentis Christo ejusque genitrici assidue militanti ausonensis clerus universus et vite instantis diutina commoda et premia future felicia.

Cum feria V. nuper elapsa jam ferme per medium orbis axem titane alipedes agitante duodecimo Calendarum juniarum die gerulus vester comanis mestitie vestre scilicet et nostre ad nos per literas monimenta detulisset, per comendando spiritum dilectissimi patris vestri nostri vero pontificis redemptori omnium preces impensius post paululum offerre non distulimus sicut facere pridem curavimus. Quis enim tanti viri imaginem mente referens, non tristetur amisione! Quis vero ejus anime eternam non debeat optare et orare salutem qui quoad vixit in corpore non solum ignaros dogmate celeste imbuit, verum etiam misericordie actibus viam veritatis ostendit! Quem quidem fugandis tuis tenebris oh quondam felix hesperia, divina cessit clementia. Sed sorte mortali tempore clauso fidelis officii beatum jam recepisse munus à retributore omnium bonorum non ambigitur sui laboris. Quapropter dilectissimi, hac fidutia consolați ne de discesu ejus tristitiam sinatis diutius mentium vestrarum dominari. Hinc potius fideliter nobiscum gaudete quia vos patrem talem nos vero talem meruimus pontificem: imo vere utrique patrem et pontificem, quem apud divinam clementiam credimus nobis affore intercesorem. Sperantes igitur quod domnus noster Oliva pater et episcopus partem beate resurrectionis sit habiturus suscipite verba doctoris gentium, qui in Tessalonicensibus nos ita consolatur: Nollunius enim vos, dicens, ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent etc. Nos igitur predicti patris nostri ac pontificis donec nostros spiritus rexerit artus memorabimur et pro, beatificanda ejus anima in celestibus divinam clementiam postulabimus, et salutares hostias offeremus. Tandem fraternitatem vestram deposcimus ut pro caris nostris à carne solutis itidem faciatis ita dudum, vocatis: Borrelo pontifice dive memorie, Riculpho archidiacono, Bonifilio sacrista, Guifredo judice, Ga

[ocr errors][merged small]

leno quoque sacrista et reliquis, quorum nomina novit, cujus scientiam latet nihil. Vivite felices, felicia gesta gerentes ut post hac vitam policam scandatis ad aulam.

Monacharum Sancti Eudochii responsio decimo nono numero possita.

Crinitus primo tytam surgebat eoo,

Martyris Eudochii teripes cum limen inivit,
Insinuante sacre verbum Gabriele Mariæ,
Ostendens Olivam cosmi superasse ruinam.
Pro quo cunctarum sternuntur membra sororum,
Signorum bombis, fumis calet ara sabeis.
Quod vestris nostris hoc poscimus ut faciatis,
Quarum qui finxit factor vocitamina novit.

[blocks in formation]

Convenientia inter Olivam Episcopum et Bernardum Sendredum.

Ex Archivii Ausonensis Armar. 6. num. 339. à D. D. Jacobo Ripoll ejus Eccl. Canonico

exscripta.

Hec est convenientia placiti quae facta est inter Deum

et Sanctum Petrum et Olibanum Episcopum et Bernardum Sendredum de ipsis Ecclesiis sancti Petri quæ sunt in suburbio castri Gubiensis. Nam ut ab ipsis iniciis reiteremus. Domnus Frugi Episcopus dedit eisdem Ecclesias ad victuaria Chanonicæ. sub excomunicatione. et postea idem ipse qui excomunicaverat solvit et dedit eas pro benefitio Bonifilio Clerico frati Sendredi qui erat dominus supradicti castelli. Defuncto etiam pretato Episcopo domnus Arnulphus qui in Episcopatu successit. easdem Ecclesias dedit Bonifilio prædicto Sanctí Petri Chanonico. Mortuo quoque Bonifilio. concessit idem Episcopus jam dictas Ecclesias Berengario Clerico supradicti Sendredi filio. Qui Sendredus ut erat potens et Nobilis multa munera et donaria contulit ex hoc in Sancti Petri Servitio. Inter ea obeunte Arnulpho Episcopo. cum ei successiset in pontificatum domnus Borrellus bonæ memoriæ præsul. observavit primitus hoc donum Sendredo filioque ejus Berengario. Sed postea promoto eodem Berengario ad presulatum sedis Elenensis. tanta discordia exorta est inter Borrellum Episcopum et illos. ut idem Episcopus præfatas Ecclesias eis aufferret. reclamantibus autem et repugnantibus bellum infferret. Unde factum est ut prescpriptus Borrellus Episcopus in Concilio Narbonensi veniens deferre ante domnum Guifredum Archie iscopum cæterisque coepiscopis litteras sub nomine Fruiani Episcopi cujus superius mentionem fecimus editas. quæ continebant excomunicationis maximam censuram. siquis ho

« AnteriorContinua »