Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Eulaliæ, omni cum plebe laudantes, hymnizantesque venerunt. Ac deinde Paschalem solemnitatem omnes cum eo cives jucundissimè celebrantes more priscorum per plateas fragore magno jubilantes in laudem Domini clamaverunt dicen tes: Cantemus Domino, gloriosè enim magnificatus est. Et iterum: Dextera tua Domine glorificata est in virtute. Dextera manus tua confregit inimicos, & præ multitudine majestatis tuæ contrivisti adversarios tuos. Post hæc remotis ab omni parte tempestatibus copiosam Dominus populo Catholico largiri dignatus est pacem.

C

CAPUT XX.

MASONA VALDE SENEX FACTIS eleemosynis moritur, Eleutherio Archidiacono ex prædictione viri sancti præmortuo.

46 SA

An&tus itaque Masona cum multis curriculis annorum adminiculante divino suffragio Emeritensem regeret Ecclesiam, fessus jam nimia senectute, vi febrium correptus est, cœpitque viribus totius corporis repente destitui: tum deinde convocans Archidiaconum suum, nomine Eleutherium, ait illi: Cognosce fili, quia tempus meæ resolutionis instat: & ideò obsecro te, atque admoneo, ut jam modò ita curam Sanctæ Ecclesiæ totiusque Sanctæ congregationis solicitè geras, ut me in omnibus securum reddas, & mihi liceat in loco secreto mororis animi, mea priusquam abeam, deflere delicta. His auditis jam dictus Archidiaconus ejus non infirmitati, & senectuti compassus est, non se desolari tanti Patris solatio doluit, sed potius pro ejus obitu gaudio magno gavisus est. Protinus cor suum lætitia transitoriæ potestatis inflavit, ita nimirum, ut cum magno comitatu puerorum superbus equo vehente huc, atque illuc, properaret.

- 47 Post aliquantos autem dies accidit, ut Sanctus Masona Episcopus puerulis, qui ei fidele exhibuerunt servitium libertatis cartulas conscriberet ; & pro confirmandis eorum libertatibus valiquam particulam pecuniolæ tribueret, aut certè

exiguas possessiunculas conferret. At ubi Archidiacono jam dicto nuntiatum est, illicò Atrium petiit, quemadmodum Sanctus Episcopus se haberet, sciscitavit: cui cum dictum esset, quia invalescente languore morti jam, jamque propinquaret, statim supradictos pueros accersivit, & quid illis fuisset veraciter à Sancto Episcopo illatum requisivit. Cui cum illi veraciter dixissent, excitatus in furiam coepit eis minans turbulenter prætendere terrores, ac dicere: Videte, quod accepistis, benè conservate: nam si mihi omnia intemerata, cum requisiero, non presentaveritis, scitote vos gravissimis sup pliciis fore excruciandos. Et his dictis cum furore ad domum suam reversus est, Tum deinde supradicti pueri cellam, in qua Sanctus vir Masona Episcopus æger in lectulo recubabat, ingressi amarissimè coram eo flere coeperunt dicentes: Mise ricordiam in nos indignos pro tua pietate fecisti, quod uti que meliùs nobis convenerat, si non fecisses. Ecce adhuc tu vivis, & tantas nobis minas prætendunt; te defuncto quis è nobis de eorum manibus queat liberari? Hæc, & his simi lia multa coram eo lacrymabiliter affati sunt. At ille his auditis non facile credidit, sed priùs, ut suæ gravitati condecebat, utrùm verum, an falsum esset, quod dicebatur, sagaciter exquisivit...

48 Cum autem comperisset verum esse quod audierat, lacrymatus est, statimque se in sellulam (1) levari, & ad Basilicam Sancta Eulalia Virginis, cui semper devota mente 'ser vierat, deferri præcepit. Cumque ibidem Sanctissimus Senex pervenisset, coram altari sacro manus expandens, simulque venerabiles oculos cum lacrymis ad cælum sustollens, cum magno gemitu sese in terram postravit, & preces suas diu, multumque in conspectu Domini fudit. Completa verò oratione clara voce cunctis audientibus ait: Gratias tibi refero Domine, quoniam exaudisti me, Benedictus in sæcula sæculorum, qui non amovisti deprecationem meam, & misericordiam tuam à me. Et his dictis ad Episcopium rediit: ita nimirum redditus primo robori, ut putares hunc non ægrum, non senem, [ sed redivivum sumpsisse vigorem, juvenemnque

(1) Sic Biv. Alii perperam in celullam.

esse

esse robustissimum] (1) qui cum ex more ad vespertinum offi cium vellet procedere, mirum in modum gaudentibus cunctis, Archidiaconus hæc audiens reatu suo pressus obstupuit, quod audiebat ad vesperas processurum, quem putabat eodem die moriturum. Confusione igitur & pudore faciei opertus secundum consuetudinem cum omni clero venit, & coram Episcopo adstitit, eique ex more incensum obtulit. Cui vir Domini ait: Præcedes me, [sic mihi anima tua vivat. Quod ille audiens non intellexit plenius, sed ceteros Diaconos percontatus est, quidnam esset, quod Sanctus Episcopus dixisset, Præcedes me. (2) Illi verò ignorantes causam, responderunt: Non pro alio tibi dictum est, nisi quia eum præcedes ad Ecclesiam. Cumque vespertinum coepissent implere officium, statim supradictus Archidiaconus gravissimo dolore ibidem in choro psallentium percussus ad domum suam cum gravi ægritudine remeavit. Quod cum genitrix ejus, Sanctissima scilicet femina agnovisset, illico ad venerabilem virum rapidissimo cursu properavit, eumque deprecari cum lacrymis, & fletu magno cœpit, ut pro filio ejus oraret ad Dominum. Ad hæc ille tantum respondit: Quod oravi, oravi. Ex hinc die tertia Archidiaconus obiit. Sanctus verò Masona Episcopus plurimis, quibus superstes fuit diebus, multam eleemosynam egenis impertivit, ac fidelibus famulis majora suæ gratiæ beneficia conferens, largiora stipendia munerum (3) tribuere est dignatus, Deinde senex, & nimium ætate decrepitus, multorumque dierum, ultimum inter berva orationis cum pace efflavit spiritum.?

1

CAPUT XXI.

POST MASONAM

[ocr errors][ocr errors]

INNOCENTIUS

Diaconus fit Episcopus Emeritensis, & post illum Renovatus, uterque clarus miraculis..

- 49

OST discessum supradicti ac venerabilis Masonæ
Episcopi subrogatur vir summæ almitatis ac sim-

pli

(1) Desunt ista apud Moreno. (2) Hæc apud Tam, desiderantur. (3) Bivars

gummorum

plicitatis nomine Innocentius, cujus meritum nominis indis cabit vocabulum. Innocens utique, & simplex, neminem judi2 cans, neminem comdemnans, nemini nocens, innocuus sem per, & piùs cunctis suæ vitæ temporibus extitit. Qui eodem tempore, quo ordinatus est (ut fertur) in ordine Diaconorum ultimus habebatur. Tantæ denique sanctitatis, tantæque com✈ punctionis fuisse perhibetur, ut quoties pluvia deerat, & æstu himio terram longa siccitas exurebat, collecti in unum Cives : loci illius cum eodem per Basilicas Sanctorum precibus Dominum exorantes pergebant. Repentè verò quotiens cum eo procedebant, pluvia cælitùs largiflua tribuebatur, quæ plenissimè terram satiare potuisset. Unde non dubium erat, quin ejus lacrymæ ex tam humili, simplicique mente editæ, apud Omi nipotentem Deum non solum hæc, verum etiam potiora his obtinere potuissent.

50 Quo etiam defuncto Renovatus Sacerdotii culmen cunc tis virtutibus decoratus non immeritò promeruit: vir denique natione Gothus, generoso stemmate procreatus, familiæ splen dore conspicuus. Erat enim procerus corpore, forma perspi cuus, statura decorus, obtütu gratus, venusto vultu, decorá facie, nimiumque admirabilis aspectu. Sed quamvis extrorsus habitus sui gloria esset decoratus, introrsus pulchrior habeba tur lumine Sancti spiritus illustratus. Multis nimirum artium disciplinis existebat eruditus, multisque virtutum variis genel ribus adornatus. Erat enim egregius in oinnibus operibus suis, æquissimus, justissimus, nimiumque acris ingenii, & in omni bus disciplinis Ecclesiasticis vehementer instructus, atque in divinis voluminibus perquam exercitatus. Hic cum multis virtutibus coruscaret, sacra doctrina nonnullos discipulos erudiens, sanctissimoque exemplo vitæ suæ instituens, prudentia videlicet, sanctitate, patientia, mansuetudine, misericordia, plurimos tales qualis extitit, lima justitiæ, sanctique dogmatis prædicatione effecit, cujus doctrina hactenus rutilat, & fulget Ecclesia, ut Sol & Luna (1). Deinde cum per plurimos annos irreprehensibiliter rexisset Ecclesiam, angelicis cœtibus copulandus, omnibusque cælestibus partium supernarum le

[blocks in formation]

gio

[ocr errors]

gionibus conjungendus, mirabiliter artubus resolutis è corpore egrediens, superni Regni aulam cum Christo semper mansurus, & sine fine regnaturus introire meruit.

51 Horum igitur supradictorum Sanctorum corpora in una, eademque cellula haud procul ab altari Sanctissimæ Virginis, Eulalia honorificè tumulata quiescunt. Ad quorum denique veneranda sepulcra tantam Christus quotidie confert copiosæ pietatis, (1) gratiam, ut quacumque fuerit quispiam ægritudine convexatus, quocumque etiam fuerit languore afflictus, statim ut divinum numen illic toto corde depoposcerit, omnes à se morbos discussos, omnesque maculas pulsas divinitùs sentiens, hilaris, sanusque ad cupitam per Dei gra tiam pervenit sanitatem, ompilamiz

- 52 Quantitatem scilicet miraculorum, obitumque simul, impolitus (2), ut potuit, sermo Christi militum enarravit: qui quamlibet squalore nimio peritis imperitus displiceat, omissa pompa verborum humiliter sentientes, credentesque nobilitat, & quoddam emolumentum bonæ mercedis, legentibus, audientibusque accumulat, Ego, autem humillimus om, pium à fastidiosis lectoribus precor, ut legant priùs hujus Codicis opuscula, & postea despiciant, ne videantur non ex judicio (3), sed ex odio præsumere, & ignorata damnare. Illud tamen manifestissimè cognoscant me amore Christi, & dilectione sanctissima Eulalia impulsum, ut scriberem, manifesta retulisse, vera proculdubio veraciter exposuisse. Uni in Trinitate Domino semper manenti, regnantique perenniter gloria, honor, fortitudo, gratiarum actio, virtus, potestas, & benedictio, nunc & semper, & in sæcula sæculorum. Amen.

8

.

(2) Sic Biv. Alii impeditus. (3) Perperam Moreno: ne videatur ex initio. (1) Biv. pietatis: alii charitatis: verbis non nihil apud utrosque inversis. cum tamen ipse, ad suarum animadversionem finem, ex judicio referát, juxta literam (^ue inquit) M. S. um fob i 5. Tosis retroiler

1990 ML5 99.72 (1) am so lok nie dood 1,, rit
༡༦ ༢༣༠,i?
tasie-fool tuyor resiliditas frconi 2920
brake 29 Sup: idia no

[ocr errors][merged small]
« AnteriorContinua »