Imatges de pàgina
PDF
EPUB

confixum. Cumque diu, multumque ensem educere voluissett & omnino non valuisset , coeperunt auctores hujus pravi consiJii tacitè admirari, cur Witericus, quod fuerat pollicitus, minimè adimpleret, eumque subtiliter oculis intuentes magis, magisque hortabantur, ut tantum nefas , & tam immane piaculum incunctanter patrare deberet, & prædictos viros gladio animadverti nullatenus formidaret : ad quorum crudelissimam exhortationem iterum atque iterum spatam suam è vagina totis viribus educere voluit, sed numquam potuit. Cumque hoc supradi&tus juvenis cerneret, sensit divino munere gladium fuisse adstrictum, ut quem semper suis usibus aptum habuerat', tunc minime educere potuisset , & hic in stuporem nimium conversus ex palluit. Auctores vero hujus nefandi sceleris, ut viderunt concinnationes sui nequissimi consilii divino judicio esse frus. tratas , illico surrexerunt, ac valefacientes ad domos suas cum amaritudine redierunt.

CAPUT XVIII. ITERUM MASONA AB INSIDIIS SUNNÆ ope Claudii Ducis Emeritensis liberatur. Sunna pera tinax, & exul obiit in Mauritania. Vacrila so

cius criminis fit Mancipium

Ecclesiæ.

40 TLlisque reversis Witericus cum eis minime rediit.

sed statim tremebundus ad pedes viri Sanctissimi Masonæ Episcopi corruit , omneque consilium prodidit, & quemadmodum eum , percutere voluerat, nec gladium educere valuerat, synceriter enarravit. Post hæc cum lacrymis ait: Confiteor peccatum meum , quia tota intentione hoc malum perpetrare volui, sed non mihi permisit Deus. Et adjecit: Nam & aliud adversus te disposuerunt consilium , ut quia hic in Atrio modò non prævaluerunt, saltem in die sacratissimo Paschæ prævaleant, Hanc verò dispositionem habent. Ut cum ex more in Pascha Missam celebraveritis in Ecclesia se Tom. XIII.

Bbb

nio

niore (*) & post Missam (juxta quod mos est) ad Basilicam Sanctæ Eulaliæ psallendo cum omni populo Catholico processeritis , homines eorurn ad portam civitatis cum multis plaustris onustis gladiis , & ve&tibus dissimulata calliditate , quasi frumenta deferant , staturi (1) sunt , cumque vos inermes sim. pliciter processeritis , omnis eorum repente (2) super vos irruat multitudo , arreptisque gladiis , vel fustibus , omnes pariter viros ac mulieres, senes & parvulos crudeli morte interimani. Ego verò infelix, qui me in tantum facinus commiscui, à te piissiino domino meo indulgentiam peto , & ut mibi tuis precibus veniam Dominus tribuat deprecor. Omnia tamen , quæ novi , fideliter suggero, & purissimè manifesto; & ecce in manibus vestris sum, facite in me , quod bonum est, & rectum videtur in oculis vestris. Ac ne forsitan me tua sanc. titas fallacem, aut illusorem existimet , non me permittas egredi Atrium , sed in custodia , qua jusseris , trade, donec omnia strenue perquiras , ac certissime cognoscas, & si me mentientem aliter repereris , nolo vivere.

41 Cum hæc vir Domini Masona , qui semper virtute pietatis enituit , audisset , eum , ut nihil omninò metueret , blandè admonuit. Gratias Omnipotenti Deo egit, qui servos suos de tantis periculis liberavit , ac deinde ad Claudium Ducem misit , eique omnia intimavit : quod cum ille audivisset , præcepit , ut causa paululum silentio tegeretur, ne forsitan cog. noscentes proditum fuisse eorum consilium , fugam arriperent. Sed dum sagaciter investigaret , manifestissiinè reperit esse verum, quod fuerat nuntiatum, Cumque ea quæ expo. suerant (3) Comites supradi&i Ariani præbuissent , ex more in occursum disposita circumquaque multitudine in insidiis, repente super eos Dux irruit Claudius, & alii ex eis capti sunt, alii vero, qui gladiis operari voluerunt , gladio statim perierunt. Tum deinde ad domum Sunnæ Ariani Episcopi cum ingenti multitudine Dux Claudius perrexit , ipsumque similiter hæreticum Episcopum nihil horum opinantem comprehendit, eumque arduè custodiendum Sancto Masonæ Episcopo deie

' ga* (*) 'Moreno vetustiori : ceteri, seniore, (i) Ita Mor. Tam. 'statuti sunt. Biv, straturi. (2) Sic Biv, Alü repleta, (3) Forse' exposuerat , seu disposuerant.

gavit , similique modo universos collegas ejus custodiæ maneipavit. Witericum verò, qui nefandorum consilia manifestavit , liberum abire præcepit , & omnia , quæ fuerant gesta, Orthodoxo Principi Reccaredo Claudius Dux intimavit , atque ut porre&a confestin decreti sententia ei præciperet, quid de hostibus domini Jesu Christi fieri deberet, suggessit. i 42 Rex verò hujusmodi suggestionem accipiens talem dedit sententiam:Ut cuncti omnibus patrimoniis, vel honoribus privati, in exilium multis vinculis ferreis constricti mitierentur. (1) Sunnam verò Pseudoepiscopum exhortarentur conver„ti ad fidem catholicam ; & si converteretur , tunc demum ei præciperet , ut pænitentiam ageret, & satisfactione lacrymarum sua deli&a defleret, ut acta pænitudine , cum eum jam cognoscerent perfectum esse Catholicum , eum postmodum in quacumque alia Civitate ordinarent Episcopum. Cumque ei crebrò dicerent , ut pænitentiam de tantis piaculis (2) agerer, & furorem Domini, quem delinquendo excitaverat , deflendo mitigaret ; id (3) agere noluit , sed pristinam non amittens tyrannidem , hæc respondit: Ego quid sit pænitentia ignoro. Ob hoc compertum sit vobis, quia pænitentiam nescio , & catholicus nunquam ero , sed & ritu , quo vixi, vivam, aut pro religione, in qua nunc usque ab ineunte ætate mea permansi, libentissime moriar. Cujus dum mentem obstinatam, pertinacemque in malis cernerent , hunc protinus de finibus His. paniæ , ne alios pestifero morbo macularet , cum summo dedecore infeliciter pepulerunt, atque eum modicam supra naviculam ignominiose imposuerunt , eique comminantes præceperunt, ut in quemcumque locum , geniem , vel regionem transmeare vellet, liberum haberet arbitrium : quocumque verò tempore in Hispania fuisset repertus, graviori se cognosceret mul&tandum sententia. Tum deinde navigans Mauritaniæ regionis contigit littus , atque in eadem Provincia aliquamdiu commoratus , multos perfidia impii dogmatis maculavit. Deinde protinus divino multactus judicio, crudeli exitu vitam finivit. Basilicas verò , quibus Sanctus Masona dudum

[ocr errors]

in

(1) Tam, exilio... legarentur. Biv. ligarentur. (2) Tam, tantis pro piaculis, Moreno : tantis periculis, (3) Sic Biv. ceteri quod.

Bbb 2

injustè caruerat , justè cum omnibus privilegiis recipere me ruit, & omne patrimonium supradicti hæretici concedente clementissimo Principe Reccaredo adeptus est. - 43 Ceteros verò viros scelestos , quos supra memoravimus , juxta præceptum Regis exilio relegarunt , è quibus vous qui vocitabatur Vacrila, de eorum manibus evadens ad Basilicam Sanctæ Eulaliæ ob remedium percipiendum confugit: quod cum Principi Reccaredo supradictus Claudius intimasset , hoc dixisse fertur : Inimicus summi Dei miror cum qua facie Atria ejus sancta ingredi præsumpserit, ut quem hactenus insaniendo frustra persequutus est, quac ad eum causa percipiendi remedij confugium facit ; sed quia multæ miserationis novimus esse Deum , & nullum despicere quamvis delinquentem ad se convertentem ambigimus , ob hoc itaque decernimus , ut ipse Vacrila cum uxore , filiis , & omni patrimonio suo perpetim sacratissimæ Virgini Eulaliæ servus deserviat: nam & hoc præsenti decreto sancimus, ut sicut ultimi pueri ante equum dominorum suorum absque aliquo vehiculi juvamine ambulare soliti sunt; ita ante caballum Domini, qui præest cellæ Sancta Eulaliæ , ambulare debeat , & omne servitium , quod infimum consuevit peragere mancipium , coram eo deposito cothurno, vel fastu, cum omni humilitate exhibeat. Accepta igitur Sanctus Masona auctoritate eum illico de Basilica egredi , & ad suum conspectum venire præcepit : & ut semper visceribus pietatis affluebat , eum blandè, ne aliquid jam deinceps formidaret , admonuit. Sed ut jussioni Principis obtemperaret , causa obedientiæ de Ecclesia Sanctæ Eulaliæ usque ad Atrium , quod est fundatum infra (1) muros Civitatis , ante caballum Diaconi Redemptis pergerè ordina-vit, arreptoque baculo supradi&ti Diaconi manibusque (2) gestans, cum ad Atrium pervenisset , statim eum liberum abire permisit cum uxore , & filiis, & omnibus prædiis suis : hoc solum illi præcipiens , ut omnibus modis Catholicam fidem integram, immaculatamque custodiret cunctis diebus vitæ suæ.

(1) Biv, intra: quod idem supra num. 28. intra legimus. (2) Biv, manibus frænum gesians : linea quæ præcedit ,-ibi desideratur,

[ocr errors]

CAPUT XIX. NARBONENSIS TUMULTUS ARIANORUM ab Episcopo Athaloco excitatus compressus est

opera Reccaredi Regis.

44 DA igitur tempestate apud Galliarum eximiam urs,

bem Narbonam hujuscemodi contra fidem Catholicam Diabolus excitavit seditionem , cujus causæ seriem enarrare perquam longum est : nam si hoc per ordinem persequi voluerimus, tragediam magis quam historiam texere vi... debitur. Sed breviter , summatimque exiguam particulam enarremus. Duo denique Comites inclyti licèt opibus , & nobiles

genere, profani tamen mentibus , & ignobiles moribus , Grai nista videlicet , & Wildigernus, unà cum Ariano Episcopo nomine Athalocus, vel alii plurimi compares errorum suorum, graviorem in eadem regione fecerunt turbationem: nam suscitantes adversus Fidem Catholicam infinitam multitudinem Francorum in Gallias introduxerunt, quatenus vi pravitatem Arianæ partis vindicarent, & si fieri potuisset, Regnum viro Catholico Reccaredo præriperent. Interim per idem tempus innumerabilem Clericorum, Religiosorum , & omnium Catholicorum interficientes multitudinem immensám fecerunt stragem, quoruin scilicet Salvator noster JESUS CHRISTUS animas omni auro obrizo puriores , omnique lapide prerioso) pretiosiores , velut holocaustomata suscipiens catervis Martytum in cælesti sacrario collocavit. ; . is - 45 Post hæc igitur , nulla mora intercurrente, sublimis ata que Omnipotens Deus hostibus suis, superno brachio repugo nans, precibus excellentissimi Reccaredi Principis sanguinem innocuum ulciscens, rhomphæali judicio protinus de inimicis mirificam fecit ultionem. Denique, prostratis , consternatisque universis fidei Catholicæ inimicis , Sanctus Masona Epis: copus cum omni plebe sua psalmodiæ canticum exorsus mystis cas laudes Domino, cecinit , atque ad, aulam almae Virginis

Eu

« AnteriorContinua »