Imatges de pàgina
PDF
EPUB

feceris ad redendum , scito te acrioribus suppliciis excruciandum. Ita nimirum flagellatus est miser, lit expergefa&us cum filetu magno cunctis sibi adsistentibus tot illatos ostendit liveres , & idcirco, se clamitans fuisse flagellatum, quòd Sanctissimo Episcopo injurias irrogasset : nam quis ei verbera intulerat , nomen , habitum, vultusque venustatem sigillatim pandit, & omnia magnis cum ejulatibus manifestissimè propalavit : idcirco (1) namque veritus ne gravius Dei judicio mul&aretur, ut erat semper in omnibus rebus simulator pessimus, ac dissimulator fallacissimus , pietate simulata præcepit , ut vir Dei , qui frustra fuerat à Civitate sua remotus , rursus ad suam accederet regendam Ecclesiam. Qui dum ea , quæ iosanus Rex postulabat , minus annueret sanctissimus vir Masona , seseque permansurum , ubi reiegatus fuerat, assereret ; iterum iterumque oblatis precibus poposcit , ut ad suam dignaretur redire civitatem : pietas quippe summi Dei statim sincerum pectus emolivit , ac benevolentia copiosa viam suo famulo aperuit , ut regrederetur. Cum verò Deo jam opitulante regrederetur, precibus muneribusque sibi eum propitium crudelissimus Rex, nitebatur efficere , quem dudum fraudis relegaverat damnatione. Ille autem munera respuit , dona abnuit , facimus perpetratum animo clementi laxavit , & juxta sententiam Domini culpas debentium non retinuit, sed dimisit,

CAPUT XV. FUGIENTI NEPOPI PSEUDO EPISCOPO,

Masona res Ecclesiæ recuperat. 35 N Ehinc cum maximo comitatu de loco, quo rele

U gatus fuerat, ad Emeritensem urbem reversus est: cujus dùm regressum Nepopis , qui eidem fuerat subrogatus, audivisset, terrore divino subito exterritus ad propriam urbem, in qua antea fuerat Episcopus , fugere nitebatur. Prius tamen quàm abiret , argentum copiosum, & ornamenta insignia , & quæ meliora vidit in Emeritensi Ecclesia , pļaustris plu.

(1) Sic Bivar. Alii , illico., lie..::::... ..

rimis oneratis , per homines Emeritensis Ecclesiae clam noca turno tempore ad suam.civitatem fraudulenter immisit. Ipse verò Nepopis infeliciter ab omni clero , vel populo pulsus ab Emerita , ad civitatem suam festinus perrexit , ac ne eum vir Dei Masona in sua Ecclesia inveniret , & cum omni (1) ignominia pelleret, quamtotiùs egredi festioayit. Cumque prior ip se cum paucis sociis fugeret , post ipsum cuncti ad eum pertis gentes urbe ignominiose egressi , dispersi , conturbati, ac per diversa pallantes ad propriam tendebant civitatem. Cumque hæc agerentur nutu Dei , meritisque Sancta Eulaliæ contigit. eodem die subito Sanctum Masonam cum infinita multitudine per ipsam viam regredi ad Emeritam Civitatem , per quam plaustra rebus ejus onusta properabant. Quibus cum in ipso iti* nere haud procul ab urbe obviasset vir sanctus , scicistari præcepit , cujus essent homines , vel plaustra? At illi cognoscentes proprium Dominum gaudio magno repleti responderunt: Servi tui sumus Domine. Quos ille denuò , quid in plaustris ferrent , interrogavit. Illi autem dixerunt : Res Sanctæ Eulaliæ , & tuas, quas hostilis prædo Nepopis prædavit , portamus, (2) & ipsi infelices in captivitatem pergimus separati à rebus; & filiis , ab uxoribus nostris , à patria, in qua nati sumusi ex+ pulsi. Quod cum vir Dei audivisset , gaudio magno repletus ait : Gratias tibi Domine Jesu bone refero, quia magno est multitudo dulcedinis tuæ , qui tantam in omnibus pro tuis his cèt indignis servis curam gerere dignatus es, & ut nos ab omni nibus malis ereptos prosperè reduceres , & res tuas ditioni iniz micorum minime traderes. Et hæc dicens cunctos ad civita, tem suam revocari præcepit ; ac sic cum immenso gaudio gaudentibus cunctis ad urbem pervenit. idadieniai;

36 Et sicut quispiam sitiens in ardore caumatis fuenta fontium concupiscit, sic ille ad Basilicam Sandtæ Eulaliæ æss: tuanti (3) animo , ferventique Spiritu adnitente Deo pervenire meruit. Cumque ibidem toto mentis affectu desiderii sui adcus mulasset affectum, exultans in Domino , exultantibus univer

.. .. I can do its : ; sis (1) Bivar, cum majori ignominia. (2) Ita Biv. Alii portavit. (3) Biv. estuanti animo , fruentique spiriru. Tam animo fervienti frequentique spiri84. Deest apud Mor, estaruanti , reliqua us in textu : A 19 sis, urbem ingressus est. lta nimirum Ecclesia Emeritensis exultans eum summa jucunditate, suum' gubernatorem recepit: gaudebat enim , quod reperisset ægrotus medellam , quod oppresus invenisset solatium , quod alimentum non deesset egeno, Quid inulta ? Reddita sunt à Domino Emeritensi Ecclesiæ copiosa suffragia : nam calamitatum penurias, & crebras pestilentiæ clades, insolentesque totius urbis procellas, sancti viri præsentia , Domino miserante, suspendit, (1) quos iadubie ceinoto Pastore causa ejus absentiæ presserat.

[graphic]
[graphic]

CAPUT XVI. LEOVIGILDO REGI IN HÆRESI MORTUO

Reccaredus filius Catholicus succedit.

[graphic]

37 TGitur cum non præesset , sed obesset , magis perderet,

IS I quàm regeret Leovigildus Hispaniam , nec quidpiam de flagitiis , vel facinoribus remaneret , quod non proprium sibi defenderet , deserens usquequaque Deum , imò derelictus ipse à Deo, regnum simul cum vita infeliciter perdidit, gravissimoque morbo, Dei judicio, correptus vitam fudissimam amissit , & mortem sibi perpetuam acquisivit , crudeliterque è corpore ejus anima resoluta perpetuis pænis detenta perenpiter catenis (2) mancipata Tartareis non immerito religata tenetur , picibus arsura semper bullientibus undis. Post cujus crudelissimam mortem venerabilis vir Reccaredus Princeps filius ejus jure administrationem regni adeptus est, meritoque ad culmen sibi debitum Principatus evectus est , præcipuis meritis, legitimè , solemniterque regale culmen tribuente Deo promeruit : vir denique orthodoxus , & per omnia catholicus , qui non påtrem perfidum , sed Christum Dominum sequens ab Arianæ hæreseos pravitate conversus est , totamque Wisegothorum gentem mira prædicatione ad veram fidem perduxit : erat enim divinæ Religionis assertor, rectæ gloriæ præ.via (s) casey A,

di(1) Tamaio quos, Biv, quas. Moren, quibus. (2) Bivar. perenniter cette wis, Ali Erebi, 2

dicator & defensor , omnibus modis Catholicam fidem , Sanctam Trinitatem coæternam, uniusque virtutis, & substantia. prædicans , atque in personarum proprietate distinguens, in na tura unum Deum affirmans, Patrem ingeniium dicens, Filium ex Patre genitum adstruens, Spiritum verò Sanctum ex utrol que procedere credens. His videlicet virtutibus ornatus ccepit omnes quos Deo caros sentiebat, diligere, horrere 'omnino & execrari omnes quos Deo cognoscebat odibiles , atque hæreticorum nefandæ impietatis condemnare errorem: quod dum instanter fieret , & multa Catholicæ Ecclesiæ favente Deo tran: quillitas redderetur , [ & Arianæ calamitatis error ab omnibus penè mentibus discuteretur 1(1).& cunis simultatibus pulsis, Civitas Emerita unà cum Sancto Masona Episcopo pro tantæ tranquillitatis gratia congauderet, & Domino indesinenter gratias referret, rursus antiquus hostis invidia assueta incitatus rediviva Dei famulo per suos ministros intulit prælia.

CAPUT XVII.

CUM SUNNÆ PSEUDOEPISCOPI FRAUDE à Witerico Comite Masona gladio peteretur,

miraculo liberatur. 38 Unga namque Gothicus Episcopus, cujus supra mes Com m oriam fecimus , irritatus à diabolo, quibusdam Gothis nobilibus genere , opibusque perquam ditissimisinè quin bus etiam nonnulli in quibusdam Civitatibus Comites à Rege fuerant constituti , consilio diabolico persuasit , eosque de Cax tholicorum agmine , ac gremio Catholicæ Ecclesiæ cum innya merabili multitudine populi separavit , & contra famylum Dsii Masonam Episcopum fraudulenta consilia qualiter eum inter ficeret , commentavit. Tum deinde ad eum pueros suos misita & quasi ex affectu charitatis ad domum suam per eosdem ved nire rogavit, ut ibidem virum Dei crudelissima morte perime, ret , qui cum venissent , eique suggessissent , mox vir Dei Spia

..is,',iar: sitios de (1) Hæc apud Moreno desiderancute.1.2.- ??.wé d' je

situ Dei répletus conludium eorum intellexit , & statim ait: Ego illuc abire modò minimè possum, quia est quod pro utilitatibus Catholicæ Ecclesiæ disponere debeam, sed si me desiderat videre, huc in Atrium Ecclesiæ veniat , & quemadmodum vult , ita me videbit. Hi verò , qui missi fuerant , redeuntes, ea quæ audierant, renuntiaverunt. Cumque ea audisset , supradi&tos.Comites, cum quibus Sanctum virum interficere disponebat, ad domum suam protinus adscivit, eisque ut ad Atrium una cum eo pergerent, dixit , ita tamen cum eis prius deffinie vit, ut dum Atrium introirent, unus ex illis, cui Witericus no. men erat , qui etiam pòst Rex Gothorum fuit , exempto gladio ita beatissimum virum uno ictu transverberaret, ut secundo opus non esset. ';' . . . - 39 Cum autem hujusmodi consilio jam dictum Witericum informasset, ad Atrium sancti Episcopi uno animo, eademque sententia omnes simul perrexerunt : qui cum ves nissent , & illicò ingredi voluissent, prohibiti sunt, & ut paulisper pro foribus expectarent , admoniti sunt , quoadusque Sanctus Masona ad Claudium virum clarissimum Ducem Emeritensis Civitatis mitteret , ut eo præsente se mutuis , alternisque cernerent aspe&ibus. Idem verò Claudius nobili genere ortus, Romanis fuit parentibus progenitus , existebat prorsus fide Catholicus , & Religionis vinculis fortiter adstri&us, in præliis strenuus, in timore Dei valdè promptus, in bellicis studiis eruditus , in causis bellicis nihilominus exércitatus. Cumque eidem nuntiatum fuisset ( quia domus ejus valde contigua erat Atrio mox 'cum ingenti multitudine perspicaciter properans adfuit. Denique cum vir illustris Claudius Atrium introisset, protinus & illi, qui supra memorati sunt , cum ingentibus catérvis populi introierunt; ac deinde salutato viro sancto ex more resederunt. Cumque diu, multumque residentes adinvicem loquerèptur idem jam dictus Witericus juvenis fortissimus stans post scapulain egregii viri Claudii Ducis, utpote juvenior adhuc ætate redden's obsequium seniori, imò nutritori suo , glas' dium , quo erat accinctus, toto nisu è vagina sua educere mahuit, ut Sanctum Masonam , simulque & Claudium , secundum quod deffinitum fuerat , trucidaret. Sed nutu Dei ita gladius in vagina adstri&us est, ut putaretur clavis ferreis cum ea fuisse

CoQ

« AnteriorContinua »