Imatges de pàgina
PDF
EPUB

.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

culo de cellario temulentus exiret, quem ut viderunt ebrium pueri parvuli, qui sub pedagogorum disciplina in scholis lite- ris studebant; hac protinus voce exclamaverunt : Considera judicium terribile Domini. Considera tremendi examinis metuendam sententiam. Considera formidandam, atque horrendam ejus judicii ultricem severitatem. Considera etiam annos ætatis tuæ, & sic tandem mores commuta in melius, & vel uno die ante mortem tuam corrige vitam tuam, quia nobis infantibus, quæ tu agis, non licet agere, quanto ma- gis tibi qui jam ætate plenus esse cerneris. Cumque hoc audisset, pudore nimio coopertus erubuit, statimque compunctus est,& ejulatu magno flens cum lacrymis elevans oculos suos ad Cælum dixit: Domine Jesu Christe Salvator anima-rum, qui non vis mortem peccatoris, sed ut revertatur ab iniquitate, & vivat, te precor, ut corrigas me, & auferas istud ignominiosum opprobrium de facie mea, aut certè, si tibi placet, jam tolle me de hac miserabili vita, ut amplius improperium faciei meæ non audiam. Quem statim divina pietas exaudire non distulit, sed de præsenti in eodem loco dolore percutiens, vi febrium æstuare fecit. Nimirum dexteræ excelsi immutatio in tantum eum commutavit in melius, ut abhorrens omnes carnales delicias, flagranti animo penitentiæ remedium mox appeteret, corporis videlicet, cruorisque. Dominici Sacramentum inhianter desideraret. Sed cum ante fatus almus Pater putaret eum phrenetica, aut improba mente id flagitare, poenitentiam plenariam dare distulit, sed tantumdem ei viati cam gratiam impertivit, ac tribus diebus, totidemque noctibus Jacrymis, & confessione mirifica satisfecit. Tertiò post hæc die migratus (1) è corpore, & valefaciens cunctis fratribus, sic ait: Cognoscite, quòd omnia delicta mihi dimissa sunt, & ecce præ foribus Sanctissimi Apostoli Petrus, & Paulus, necnon & beatissimus Laurentius Archidiaconus, & martyr cum innumerabili turba candidatorum me expectant, cum quibus ad Dominum pergere debeam. Et hæc dicens migravitè corpore. [Corpusculum verò ejus ex more sepulturæ traditum.] (2) Post quindecim verò, aut eo amplius annos memorabilis amnis Anas

(1) Tam, demigratus. Mor. migratus: forte migraturus.
(2) Hæc apud Tam. desiderantur, quæ oud Mor. extant,

ni

nimium excrescens, ripasque alvei sui supergrediens fluenta liquoris latè aspersit, & ruinas ædium per villulas vicinas litori suo multas fecit; similiter & Caulianensis (1) Monasterii cellas evertit, quas dum Monachi restaurare voluissent, contigit, ut dum fundamenta construunt, in cellula qua supra dictus ja cebat, ipsum sepulcrum aperirent, sed mox inde nectareus odor erupit; ipse verò integer, & incorruptus repertus est, ac si hora eadem fuisset humatus, ut nec vestimenta ejus, nec capilli ex aliqua parte cernerentur corrupti.

NU NCTUS

[blocks in formation]

ABBAS AFRICANUS Emeritam veniens à sceleratis est occisus, qui mox à Dæmone sunt correpti.

UM novella narrare studemus

? DUM

prisca majorum

gesta omiseramus. Narrant itaque plurimi ante multa jam curricula annorum, temporibus Leuvigildi Visegothorum Regis ab Africanis Regionibus in Provinciam LusiItaniam Nunctum nostrum advenisse Abbatem : qui cum ali quandiu ibidem Sanctissimæ Virginis Eulalia, degisset devo tionis gratia ad Basilicam Sanctissimæ Virginis, in qua ejus) sacratisimum corpusculum requiescit, desideranter accessit. Sed ut fertur, per omnia aspectum mulierum velut vipereum vitabat morsum, non quia aspernabatur sexum, sed ex contemplata specie tentationis metuebat incurrere vitium : [ ita etenim ut quocumque loco pergebat, unum Monachum ante se, & alterum post se eminus gradi præcipiebat, ne eum per quamcumque occasionem mulier videret ] (2) qui ut suprà diximus cum ad Basilicam Sanctæ Eulaliæ Virginis, & Martyris venisset, reverendum virum Redemptum Diaconum, qui ibidem præerat, multis precibus exoravit, ut quando ad orationem nocturno tempore in Ecclesiam de cella pro

ce

(1) Caulinianensis apud Tam. qui tamen suprà Cauliana. edidit (2) Hæc apud Mor. desiderantur.

1

cederet, ita custodias poneret, ut eum nulla penitus femina vi- . deret. Sed cum aliquos dies in eadem Sancta Ecclesia moras fecisset, quædam nobilissima, & sanctissima vidua, nomine Eusebia, omni desiderio eum videre cupiebat, sed ille nullatenus ab ea videri patiebatur. Cum verò eum sæpius diversi rogarent, ut eam videre dignaretur,& ille nullo modo consentiret, [at] illa coassumpto consilio suprà dictum Redemptum Diaconum deprecabatur, ut explicitis Matutinis Laudibus, dum ille de Ecclesia ad cellulam reverteretur, illa stante in abditissimo loco, circa eumdem sanctissimum virum lumen cereorum clarissimum fieri præciperet, ut saltem à longè eum videre mereretur, quod factum. At ubi ignorante illo femineus contigit aspectus, ita cum gemitu magno sese in terra prostravit, ac și magni lapidis ictu graviter fuisset percussus. Mox ipsi Redempto Diacono di cere cœpit: Indulgeat tibi Dõus. frater, quid est quod fecisti? Post hæc denique egressus inde, ad eremi loca paucis cum fratribus pervenit, ibique sibi vilissimum construxit. habitaculum.

8. Sed cum crebris illic virtutibus coruscaret,' recurrente opinione ad auditum Leuvigildi Principis pervenit, qui quamlibet esset Arianus, tamen ut se ejus precibus Domino com¬ mendaret, eidem viro auctoritate conscripta, de quodam præeipuo loco fisci direxit, ut alimenta, & indumenta ex inde eum suis fratribus haberet : quod vir Dei omnino accipere recusavit. Sed cum ille renueret, & is qui à Rege directus ad eum venerat, diceret : oblationem filii tui despicere non debes, tandem ipso compellente suscepit. Post aliquos verò dies homines habitantes in eodem loco coeperunt adinvicem dicere: Eamus, & videamus, qualis est Dominus noster, cui dati sumus. Cumque fuissent, & vidissent eum veste sordidum, habituque deformem, contemnentes eum, dixerunt mutuo : Melius est nobis mori, quàm tali Domino servire. Ac deinde post aliquos dies cum vir sanctus in Sylvis paucis ovibus depascendis processisset, reperientes eum solum fractis cervicibus crudeliter necaverunt. Post non verò longum temporum intervallum ipsi homicidæ comprehensi, & Leovigildo Regi in vinculis sunt præsentati, cui dictum est ipsos esse, qui servum Dei interemissent. Ille autem, quamvis non rectae fidei esset, rectè tamen promulgavit sententiam dicens: Absolvite

illos à vinculis, & sinite abire, & si servum Dei occiderunt, sine nostra ultione ulciscatur Dominus mortem servi sui. At ubi dictum est istud, & illi absoluti sunt, statim eos dæmones corripuerunt, & per plures dies afflixerunt crudeli morte animas è corporibus excusserunt.

[blocks in formation]

quousque

PAULUS MEDICUS, NATIONE GRÆCUS, fit Episcopus Emeritensis, & mulierem ex partu laborantem sanat.

Ο

Mittentes phaleratas verborum pompas, & prætermittentes garrulas facundiæ spumas, nunc etiam ea, quæ omnibus modis vera sunt, simpliciter, veraciterque narramus. Nam si ea quæ luce clariora esse noscuntur, obscuris sermonibus involvere voluerimus, audientium animos "non instruimus, sed fatigamus: quia cum multorum imperitorum minus intelligit sensus, fatigatur auditus: & ideo sicut superius polliciti sumus, simpliciter Sanctorum Patrum olim gesta miracula, sicuti relatu multorum ad nos perlata sunt, intimamus.

9 Referunt multi sanctum virum nomine Paulum, natione Græcum, arte Medicum, de Orientis partibus in Emeritensem urbem advenisse, qui cum ibidem multo tempore degens sanctitate, & virtutibus multis polleret, & humilitate, atque benignitate cunctos superaret, ei à Domino collatum' est, ut prædictæ civitatis promereretur Pontificatum. At ubi eligente Domino ordinatus est Episcopus, omnes statim Deus conturbationum procellas, quæ eamdem Ecclesiam tempore prædecessoris sui conturbaverant, abstulit, & nimiam tranquillitatem Ecclesiæ suæ ejus precibus condonavit.

10 Qui dùm pacificè ac benignè favente Deo cunctis civibus suis præesset, & cunctorum affectibus (1) dulcifluum sacri pectoris sui exhiberet effectum, contigit cujusdam primarii

(1) Tam. effectibus... affectum.

Tom. XIII.

Xx

ci

civitatis ex genere Senatorum nobilissimi viri ægrotasse Matronam, quæ & ipsa illustri stemmate progenita nobilem trahebat prosapiam; quæ cum nuper nupta in utero accepisset, ipse infantulus in ventre collisus est. Cui cum multi medici diversa adhiberent, & nullum remedium medellæ sentiret, sed in gravi discrimine posita quotidie morti propinquaret, supra dictus illustris ejus vir, eo quòd illi nihil charius esset conjuge, quam noviter conjugii gratia sortitus fuerat, contemptis universis medicis spe recuperandæ salutis ad eundem Sanctum Virum cucurrit, & provolutus pedibus ejus cum lacrymis exoravit, ut quia Dei servus erat, orationibus suis Dominum pro ejus matronæ salute precaretur, aut certe, quia medicus esset, non duceret indignum manu sua ægrotæ gratiam præbere medendi. Sed vir Dei protinus respondet dicens: Mihi quod hortatis facere non licet, quia etsi indignus, Sacerdos (1) Domini sum, & Sacrificium manibus meis offero Domino, & ideò quod dicis non possum implere, ne postmodum pollutas sacris altaribus manus inferam, & divinæ potestatis mox furorem incurram. Et adjecit : Ibimus inquit, in nomine Domini. Visitabimus eam, & dabimus medicos Ecclesiæ, qui illi adhibeant medicinam, & in quamtum scimus, ostendemus qualiter cura fiat. Nos tamen facere manu propria minime possumus. Ille veró sciens, quia nullius alterius medici cura valeret, & quia jam uxor sua pene mortua esset, cœpit cum fletu magno obnixe flagitare, ut nullum illuc dirigeret, sed ipse per se iret, & quod sciebat manu propria impenderet. Sed cum ille non annueret, neque penitus consentiret, universi fratres coram positi, & ipsi cum lacrymis rogaverunt, ut iret. At ille ait: Novi quod multæ miserationis sit Dominus, & credo cum ivero, quod & infirmæ pristinam reformet salutem, & mihi statim concedat veniam propter meam præsumptionem; sed homines malos hanc mihi causam objicere in postmodum omnino non dubito. Cui cum omnes fratres sui responderent: Nullus è nobis propterea aliquid dicturus est, sed perge Domine, &

om

(1) Etsi in lignus, Sacerdos Domini sum, & ideo, &c. Ita Bivar ex Codice Gothico. Alii perperam : Etsi Sacerdos indignus.

« AnteriorContinua »