Imatges de pàgina
PDF
EPUB

PRUDENTII

CLEMENTIS V. C.

OPERA OMNIA.

CAMERACI

SUMPTIBUS ET TYPIS A. F. HUREZ.

M. DCCC. XXI.

L255

HARVARD COLLEGE LIBRARY

TREAT FUND

CHARTRAND COLLECTION

JUNE 8, 1928

AURELII PRUDENTII

VITA.

AURELIUS PRUDENTIUS CLEMENS, genere Hispanus, ex urbe Cæsaraugusta, homo ingeniosus, gravis et ornatus moribus, ac Christianæ religionis observantissimus, licet adolescentiam et juventutem, cum bonis litteris indulgeret, incontinenter egerit, fuit et jurisperitus ac Messaliæ consul; militavit, non sine laude, sub Honorio; postremo septimum et quinquagesimum annum agens, res ecclesiasticas vario metrorum genere cœpit componere.

Floruit temporibus Valentiniani secundi et Theodosii magni et filiorum ejus Arcadii et Honorii imperatorum; quibus et Ausonius et Claudianus poetæ, item Hieronymus, Ambrosius, Augustinus, divi ecclesiæ sanctæ doctores vixerunt.

Scripsit adversus Symmachum libros duos heroico carmine, in quibus et doctrinam suam, ac ingenium non mediocre ostendit : erat hic

Symmachus urbis Romæ præfectus, ac summa vir eloquentia, qui ad Valentinianum et Theodosium, Arcadiumque imperatores legatus a Senatu missus, ut veteres Deorum cultus revocarentur, hac de re elegantem habuit orationem; quæ impressa inter divi Ambrosii epistolas visitur, cui et Ambrosius prosa oratione, et Prudentius apte copioseque respondent.

Minime obscurum est, Prudentium pervenisse ad summam senectutem, ac plurimis dignitatibus perfunctum periisse.

« AnteriorContinua »