Imágenes de página
PDF
ePub

=

[ocr errors]
[graphic]
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Non longa opus est praefatione, quà aut quod consilium sit horum actorum doceatur ; satis enim in ipso libro de ea re dictum est: aut, quae primo volumini insunt, commendentur; de iis enim lectores ipsi iudicabunt: aut excusetur operis tarditas; intercesserunt enim plura, quae, quo minus proximo anno, vt speraueramus, prodiret, impedirent. Duo tantum sunt, quae nunc agamus, alterum, vt moneamus ne sint, qui ea vno hoc et primo volumine comprehendi potuisse existiment, quae edere quibusque iuuare communia literarum optimarum studia constituerimus; multa et noua habebit secundi voluminis primus fasciculus vernis nundinis proditurus; alterum, vt rogemus, velint lectores ignoscere, si quae grauius leuiusue ab operis fuerint peccata; cuius generis nonnulla a nobis animaduersa et p. 500 emendata sunt. Quemadmodum autem gratias et debitas et veras, neque simulatas, agimus

« AnteriorContinuar »