Imatges de pàgina
PDF
EPUB

ne tradidit, censumque quinque librarum argenti Lateranensi Palatio singulis annis solvendum instituit.

Nos itaque præstante Deo restitutionis ejus optamus cooperatores existere, prædicti Comitis institutum, libertatesque, & consuetudines, quas novis Tarraconensis urbis colonis promulgasse cognoscitur, collaudamus, & rata manere auctoritate nostra decernimus. Cum universa siquidem ipsius Comitis terra, quam Beato Petro obtulit, & Tarraconensem urbem ac populum, Domino ibi aspirante collectum, sub Apostolicæ Sedis tutela specialiter confovendum suscipimus, libertatemque illius per Comitis Berengarii scripto collatam eatenus confirmamus, ut nemini quidquam ultra persolvant, nisi sponte propria Romanæ se faciant Ecclesiæ debitores. Ut igitur hæc omnia Deo auctore inconcussa permaneant, nos antecessorum nostrorum privilegia sequentes, qui Ausonensem Ecclesiam tuam Tarraconensis quondam instituére vicariam, tibi, ò charissime filii Berengari, quia tuo potissimùm studio hæc est restitutio instituta, ex Romanæ Ecclesiæ liberalitatis gratia pallium, totius scilicet sacerdotalis dignitatis plenitudinem, indulgemus.

3 Præterea tibi, tuisque successoribus legitime substituendis, qui in Tarraconensis Civitatis & Ecclesiæ restaurationem pari studio insudaverint, præfatam Tarraconensem Ecclesiam jure proprio possidendam per hujus privilegii paginam confirmamus, una cum omnibus Ecclesiis, quas proprio jure noscitur antiquitus possedisse: præcipientes de his quæ Sarracenorum ad præsens subjacent ditioni, ut cum eas Deo placuerit, potestati populi Christiani ad debitam Ecclesiæ vestræ obedientiam referantur, salva tamen in omnibus Romanæ Ecclesiæ auctoritate. Porro Ausonensem Ecclesiam tibi tuisque successoribus tamdiu concedimus possidendam, donec auctore Deo, ad pristini status plenitudinem vestro studio Tarraconensis Ecclesia reformetur. Pallio itaque in Missarum solemniis intra Ecclesiam solummodo uti debebis, in præcipuis tantum festivitatibus, videlicet Nativitate Domini, Epiphania, hypapante, Coena Domini, Sabbatho Sanéto, Resurrectionis prima & secunda feria, Ascensione

Do

[ocr errors]

Domini, Pentecoste tribus festivitatibus Sanctæ Mariæ, Sancti quoque Michaelis, & Sancti Joannis Baptistæ, in natalitiis omnium Apostolorum, & eorum Martyrum quorum pignora in vestra Ecclesia continentur, in commemoratione nihilominus omnium Sanctorum, in consecrationibus Eccle→ siarum, Episcoporum, Clericorum, in annuo consecrationis tuæ die, in solemnitatibus etiam Sanctæ Virginis Thecla, Sanctique Martyris Fructuosi ac sociorum ejus. Te igitur, Reverendissime frater, affectione intima exhortamur, quatenus dignum te tanti honoris Pontificio semper exhibeas, Christianis ac Sarracenis sine offensione esse procurans, ad fidem infideles quærere, Deo largiente, verbis studeas & exemplis. Sic exterius pallii dignitate præcellas in oculis hominum, & interius virtutum excellentia polleas coram supernæ oculis majestatis.

Plane per præsentis privilegii paginam officii nostri auctoritate decrevimus, ut quicumque se Tarraconensis Ecclesiæ bona injustè hactenus obtinuisse cognoscunt, ea deinceps eidem Ecclesiæ restituere præ judicii divini formidine, & Sedis Apostolicæ reverentia studeant. Si quis autem in crastinum Archiepiscopus, aut Episcopus, Imperator, aut Rex, Princeps, aut Dux, Comes, aut Vice-Comes, Judex, aut quilibet magistratus, vel persona Ecclesiastica, vel Sæcularis, hujus privilegii paginam sciens, contra eam venire temerè tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione condigna emendaverit ; eum honoris sui & officii periculo subjacere decrevimus, & à Christo atque Ecclesiæ corpore segregamus: conservantibus autem pax à Deo & misericordia præsentibus & futuris sæculis conservetur, etiam Amen. Datum Capua Kalendis Julii per manus Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Joannis Diaconi Cardinalis, indictione quarta, anno Dominicæ Incarnationis millesimo nonagesino primo Pontificatus autem domini Urbani secundi anno quarto.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

XIV.

Querela Rivipollentis Abbatis in Concilio Nemausensi sub Urbano II. adversus Berengarium

Tarraconensem Archiepiscopum.

Ex archivo Monasterii Rivipollentis à Baluzio edita Tomo septimo Miscellaneorum, pag. 72. Anno 1096.

A

præ

Nno Dominicæ Incarnationis MXCVI. Era millesima CXXXIV. venit Dominus Papa Urbanus ad celebrandum Concilium apud Civitatem Nemausum cum multitudine Episcoporum atque Abbatum & ceterorum fidelium diversi ordinis ex multis provinciis atque regionibus illuc confluentium;ubi de statu Ecclesiæ Dei multa fuerunt à jam dicto Papa & reliquo conventuDeo opitulante disposita. Inter quos adfuit Domnus Bernardus sanctæ Dei genetricis Mariæ scilicet Rivipollentis Abbas conquerens super Domno BerengarioTarraconensi Archiepiscopo & Sedis Ausonæ clero, qui Ecclesias dicti cœnobii, scilicet Rivipollentis, contra Privilegia Apostolica eidem loco à Pontificibus Romanæ Ecclesiæ concessa à divino officio interdixerant. Unde causa concordiæ egressi sunt in partem Gualterius Albanensis Episcopus, & Domnus Ricardus Romanæ Ecclesiæ Cardinalis & Abbas Massiliensis, & Gothafredus Magalonensis, & Bernardus Gerundensis,& Artallus Ellenensis Pontifices, & Petrus Cuxanensis, & Benedictus Balneolensis Abbates, & Willermus Raymundi palatii Barchinonensis Dapifer, & alii quamplurimi bonorum hominum tam clericorum quam laicorum, qui interfuerunt illo colloquio. Ante hos vero omnes præfatos Tarraconensis Archiepiscopus testatus est quòd eo nesciente & absque sua omnino jussione facta fuisset interdictio Ecclesiarum prælibatæ Sanctæ Mariæ Rivipollentis cœnobii. In quorum etiam præsentia dixit quòd competentem faceret justitiam prænominato Abba

ti & Monachis præfixi coenobii de Clericis qui præfatam interdictionem fecerant & auctores hujus malæ operationis extiterant. Et ne aliqua altercatio vel inimicitia seu discordia inter se & Abbatem prænominatum & Monachos ejus de violandis Pontificum Romanorum Privilegiis amodo oriretur, coram omnibus superiùs memoratis his verbis injunxit. Ego Berengarius gratia Dei Tarraconensis Archiepiscopus laudo atque confirmo seu corroboro privilegia quæ à Romana Ecclesia jam dicto loco Sanctæ Marie Rivipollentis cœnobii olim fuerunt concessa, & ea in perpetuum fideliter observabo sicut mei antecessores ea melius noscuntur observasse. Berengarius gratia Dei Tarraconensis Archiepiscopus. Actum est hoc apud præfatum Concilium V. Idus Julii anno XXXVIII, regni Philippi Regis Francorum.

XV.

Charta Raymundi Comitis Barcinonensis qua Ollegario
Tarraconensi Archiepiscopo successoribusque ejus
donat Civitatem Tarraconensem.
Anno 1117.

Aymundus Dei gratia Barchinonensis & Hispaniarum Marchio, Bisuldunensium & Provinciæ Comes, dilecto venerabili Barchinonensium Episcopo Ollegario tuisque successoribus in perpetuum. Quoniam divina clementia secundum beneplacitum suum me honorare & exaltare dignata est; ad honorem ipsius & Ecclesiæ Sanctæ & Apostolorum Principis Petro dono & per hanc scripturam donationis trado Ecclesiæ Sedis Tarraconensis, quæ in honore beatæ Tecla virginis olim fundata fuit, & tibi Ollegario Episcopo tuisque successoribus Pontificibus qui eamdem Ecclesiam sub obedientia Sedis Apostolicæ rexerint, ipsam Civitatem Terraconæ, quæ diu per multos annos sub destructione & eremo absque cultore & incolatu mansit. Trado autem eam tibi cum terminis &

Eez.

per

ti

tinentiis suis ad restaurandum, ad habendum, & libere possidendum, ut præfata Terraconensis Ecclesia & Rectores ejus habeant & possideant hæc omnia in perpetuum cum omni libertate & absque inquietudine alicujus. Libertatem etiam dono tibi tuisque successoribus congregandi undecumque potueris homines cujuscumque dignitatis, & mediocritatis ad incolendum terram illam, & regendi & judicandi eos ad honorem Dei & utilitatem ipsius Civitatis, & construendi & disponendi secundum quod vobis melius visum fuerit. Quicumque autem, cujuscumque officii sint, sive mari sive terra illuc convenerint vel habitaverint, libere vivant & habeant. & possideant sua, & judicentur & distinguantur ubi opus fuerit secundum leges & mores & constitutiones quas ibi vos constitueritis. Aliter vero à nemine hominum constituantur, distinguantur, sive judicentur. Dominicaturam quoque & Palatium secundum consilium & dispositionem vestram ibi mihi habendam reservo, ut & Terraconenses incolæ secundum quod opportunum fuerit sine detrimento ipsius Civitatis adjuvent me tenere pacem meam & facere guerram, ut ego adjuvem illos sicut fideles & amicos meos.

Terminantur hæc omnia à parte Orientis in termino de Tamarit & de Monteolivo, sicut descenditur ad mare, & ascenditur per aquam de Aiano usque ad montes, & transit à septentrionali plaga per calcem montium usque ad ipsum engolador de Cabra, & pervenit usque ad ipsum Embotum, & ascendit per ipsa cacumina montium de Carbonaria, sicut ipsæ aquæ incipiunt vergere ad austrum. Et ab occidente parte transeunt ipsi fines per Montem rubeum & per collem Balagarii usque ad mare. A plaga meridiana est terminus ipsum mare, quod commune est omnibus ipsius terræ habitatoribus ad utendum & expiscandum. Quidquid his terminationibus concluditur ipsi Ecclesiæ Terraconensi & vobis cum omni libertate trado habendum & possidendum cum omni augmentatione & melioratione quam Deo donante vos & successores vestri vel aliquis sub dispositione vestra inibi fecerit. Si qua autem cujuscumque sexus vel conditionis persona contra hanc cartam nostræ liberalitatis, donationem & institutionem

« AnteriorContinua »