Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Nicænum, Fidem Apostolicam prædicavit. Detestamur & Thimotheum parricidam, Ærulum cognomento, discipulum quoque ipsius, & sequacem in omnibus Petrum Alexandrinum condemnamus. Et etiam anathematizamus Acacium Constantinopolitanum quondam Episcopum ab Apostolica Sede damnatum, eorum complicem, & sequacem, vel qui in eorum communione aut societate permanserint. Qui Acacius quorum se communione miscuit, ipsorum similem habere meruit in damnatione sententiam. Petrum nihilominus Antiochenum damnamus cum sequacibus suis, & omnibus suprascriptis.

Suscipimus autem, & probamus Epistolas Beati Leonis Papæ universas, quas de Religione Christiana conscripsit, sicut prædiximus, sequentes in omnibus Apostolicam Sedem, & prædicantes ejus omnia constituta. Et per omnia spero, ut in una communione vobiscum, quam Sedes Apostolica prædicat, esse merear, in qua est integra, & vera Christianæ Religionis, & perfecta soliditas , promittens in sequenti tempore sequestratos à, communione Ecclesiæ Catholicæ, id est, non consentientes Sedi Apostolicæ, eorum nomina inter sacra non recitanda mysteria. Quod si in aliquo à mea professione deviare tentavero, his, quos damnavi, complicem me mea sententia esse profiteor. Hanc autem Professionem meam ego manu mea subscripsi, & tibi Hormisdæ sancto, venerabili Papæ Urbis Romæ, direxi.

[blocks in formation]

XI.

Instrumentum Donationis facta de Civitate Tarraconensi Romanæ Ecclesia à Berengario Comite Barchinonensi. Anno 1090.

Uoniam audivimus, necnon etiam sæpissime vidimus res verti in contrarium mortuis testibus; principalibus &

sapientioribus placuit, ut res gestas literis denotarent, & ita quomodo res se habuit, posteris suis traderent. Quapropter ego Berengarius Raymundi Comes Barchinonensis & Marchio hanc cartam scribi jussi, ut semper staret memoria hujus rei,scilicet:Quod ego Berengarius Comes prædictus, amore Dei ductus, donavi Domino Deo, & Apostolorum principi beatissimo Petro, ejusque Vicario Romanæ Sedis Apostolico omnem meum honorem, qui mihi competit ex jure paterno, quemadmodum ego divisi cum Raymundo Berengario fratre meo, sicut ego eum habeo, vel habere debeo: specialiter dono ei in Dei nomine Tarraconensem urbem cum omnibus quæ pertinent aut pertinere debent ad ejusdem urbis nobilitatem, ea scilicet deliberatione, ut ego & mei posteri omnes, sicut su→ pra scriptum est, teneamus hoc totum per manum & vocem S. Petri, ejusque Vicarii Romanæ Sedis Apostolici, per quinquennium persolventes ei censum viginti quinque librarum purissimi argenti ad justum pensum. Et ut Principes universi, vel omnes alii, qui mecum insudaverint ad præfatæ urbis restaurationem, habeant in confinio hujus urbis paralodium , suam aprissionem vel quod acceperint per manus nostræ largitionem non inde persolventes aliquam pensionem, nisi forte compuncti amore Dei voluerint ipsi persolvere sua gratuita voluntate. Ob hoc etiam hanc cartam ratam esse volo, ut omnis hic honor, sicut superius continetur, nullatenus transferri possit in alterius potestatis dominium, sed ego tantummodo & posteri mei in perpetuum teneamus hoc totum per manus Principis Apostolorum Petri

[ocr errors]
[ocr errors]

&

& ejus Vicarii Domini Urbani Secundi Papæ, & successorum ejus Beati Petri Sedem canonicè regentium.

Hanc oblationem offero Domino Deo & Principibus Apostolorum Petro & Paulo propter redemptionem peccatorum meorum, & patris mei Raymundi, & parentum meorum, per consilium & voluntatem Berengarii Archiepiscopi Tarraconensis, & Episcopi Gerundensis æquivoci Berengarii, & Vicecomitum Deusdedit Tarraconensis, & Arual Mironiensis, Barchinonensis, & Geraldi Alemanni, & Gereberti Girardi, & Guillelmi Raymundi, & Dorche fratris sui, & Hugonis Dalmacii, & Huberti Gousberti, & Angeri Gonfredi, & Alberti Bernardi per manum domini Rainerii Romanæ Ecclesiæ. Cardinalis, qui nunc legatione fungitur in partibus nostris. Era millesima vicesima octava, anno ab Incarnatione Domini millessimo nonagesimo.

XII.

URBANI I I.

EPISTOLA I

Ad Proceres Provincia Tarraconensis.

De restauratione Ecclesia Tarraconensis. An. 1089.

Urbanus Episcopus servus servorum Dei, charissimis filiis Berengario Barchinonensi Comiti ac Marchioni Ermengaudo Urgellensi, Bernardo Bisuldunensi Comitibus, omnibusque Barchinonensis & Tarraconensis provinciæ Episcopis, ViceComitibus, & ceteris nobilibus & potentibus, sive clericis sive laicis, salutem & Apostolicam benedictionem.

Ilectissimus & Reverendissimus frater noster Berengarius Ausonensis Episcopus devotione & labore maximo ad Apostolorum limina veniens, diu nobiscum moratus est : cujus nos prudentia & bonis moribus, ut dignum est, delectati, privilegia quibus sua, videlicet Tarraconensis, Ecclesia per Romanam Ecclesiam donata est, diligenter inspeximus, &

quod

quod ad nos est, eamdem Ecclesiam tum pro San&torum reverentia, tum pro prædicti fratris nostri dilectione, prout justitia exegerit, honorare & exaltare optamus. Quia igitur corporalia spiritualibus, temporalia æternalibus, cælestibus dignum est terrestria famulari; hortamur & obsecramus in Domino prudentiam vestram, ut summa ope nitamini Tarraconensis urbis statum eatenus reparare, quatenus ibi Cathedra haberi possit Episcopalis. Vobis ergo in pœnitentiam peccatorumque remissionem mandamus 9 ut potentia & divitiis vestris in restitutionem ejusdem Ecclesiæ devotissimè & intensissimè desudetis, Eis autem qui vel in Hierusalem vel in partes alias pœnitentiæ spiritu vel devotionis ituri sunt, suademus totam illam viæ & sumptus operam restitutioni Ecclesiæ Tarraconensis impendere quatenus auxiliante Domino, & Cathedra inibi tutò habeatur Episcopalis, & Civitas eadem Sarracenorum opposita populis, in murum & antemurale Christicolæ populi celebretur, quibus eamdem ex Dei misericordia indulgentiam pollicemur quam promererentur si indictæ viæ prolixitatem explerent. Nos siquidem, si vestræ bonæ voluntatis effectum & ferventis studii solicitudinem cognoverimus, prædicto fratri nostro & Tarraconensi Ecclesiæ quæ ad antiquam ejus dignitatem spectant libentissimè impendemus, & corporalia vestra spiritualibus infusis prosequemur; salva tamen Narbonensis Ecclesiæ justitia. Sienim Romani auctoritate privilegii Tarraconensem Provinciam canonice vendicare Narbonensis Antistes nequiverit, nos omni querela liberi Tarraconensi Ecclesiæ jus suum restituere, & fratri nostro Berengario pallii dignitatem conferre non prætermittemus, prout mereri studia vestra videbimus. Iterum iterumque vos, charissimi filii, admonemus, ut fratrem nostrum Berengarium in restitutionem Tarraconensis Ecclesiæ adjuvetis; quatenus & in præsenti gloriam, & in futuro vitam percipiatis æternam, Porro si noster ad vos Legatus Domino annuente pervenerit, ei pro Sedis Apostolicæ reverentia debitam obedientiam exhibere curate. Datum Romæ Kalendis Julii, per manus Joannis Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis & Cancellarii, anno secundo Domini Urbani Papæ II. Indictione duodecima.

XIII

XIII.

EPISTOLA II

AD BERENGARIUM AUSONENSEM

Episcopum.

Eum constituit Tarraconensem Archiepiscopum. An. 1091.

Urbanus Episcopus servus servorum Dei, dilecto fratri Berengario Ausonensi Episcopo in Tarraconensem Metropolim translato, ejusque successoribus canonicè substituendis in perpetuum.

I Nter primas Hispaniarum urbes Tarraconem fuisse

diciis demonstrant. Justus autem Dominus in viis suis, & sanctus in omnibus operibus suis, qui cum in plerisque judiciis incomprehensibilis habeatur, in ullo unquam valet reprehensibilis æstimari. Ipse transfert regna, & mutat tempora: ipsi visum est in eadem urbe olim Tarraconensis urbis gloriam exaltare: ipsi visum est in eadem urbe peccata populi sui visitare. Cum enim in ea Christianorum populus habitaret, visitavit in virga iniquitates eorum, & in verberibus peccata eorum. Sed ecce jam transactis trecentis nonaginta annis', ex quo præfatam urbem Agarenorum gens propè solitariam fecerit, principum suorum cordibus inspirare dignatus est, ut ejusdem urbis restitutioni, secundum præceptum Apostolicæ Sedis, cui auctoritate Dei, licet indigni, præsidemus, insisterent. Berengarius siquidem Barchinonensis Comes auctoritatis nostræ persuasione commonitus, pro animæ suæ salute; cum suæ potestatis magnatibus non solùm restitutioni præfatæ urbis insistit, sed & urbem ipsam', & omnem suæ potestatis terram, Beato Petro ejusque Vicariis legali stipulatio

ne

« AnteriorContinua »