Imatges de pàgina
PDF
EPUB

V.

EPISTOLA I.

HILARII PAPÆ AD ASCANIVM, & reliquos Tarraconensis Provinciæ Episcopos (Anno 465.)

I. Ut nullus sine consensu Episcopi Metropolitani Episcopus ordinetur.

II. Ut nullus Episcoporum relicta propria Ecclesia ad aliam

transeat.

III. Ut Irenæus remotus à Barcinonensi Ecclesia ad propriam

revertatur.

IV. De removendis Episcopis qui illicitè ordinati sunt, & ne in una Ecclesia duo Episcopi habeantur.

V. De damnatione Irenæi, si ad suam Ecclesiam non revertatur.

HILARIUS EPISCOPUS ASCANIO, & universis Episcopis Tarraconensis Provinciæ.

Ostquam literas vestræ dilectionis accepimus, quibus præsumptiones Sylvani Episcopi Calagurrensium Ecclesiæ retundi petistis, & rursum Barcinonensium quæritis nimis illicita vota firmari; honoratorum & possessorum Turiasonensium, Cascantensium, Calagurritanorum, Varegensium, Tritiensium, Liviensium, & Veroviscensium Civitatis, (1) cum subscriptionibus diversorum, literas nobis constat ingestas: per quas id quod de Sylvano querela vestra depromp

(1) Ita legendum ex dicis in Dissertat, de Cantabria.

se

serat, excusabant. Sed reprehensione justissima eorum pari ter (1) allegatio non carebat : quia præter conscientiam Metropolitani, fratris & Coepiscopi nostri Ascanii, nonnullis civitatibus ordinatos claruit Sacerdotes. Unde, quoniam quidquid ab alterutra parte est indicatum, omni videmus perversitate confusum; temporum necessitate perspecta, hac ratione decernimus ad veniam pertinere quod gestum est, ut nihil deinceps contra præcepta Beati Apostoli, nihil contra Nicanorum Canonum constitum tentetur.

I. Hoc autem primum, juxta eorumdem Patrum regulas, volumus custodiri, ut nullus præter notitiam atque consensum fratris Ascanii Metropolitani aliquatenus consecretur Antistes: quia hoc vetus ordo tenuit, hoc trecentorum decem & octo Sanctorum Patrum definivit auctoritas; cui quisquis obvias tetenderit manus, eorum se consortio fatetur indignum, quorum præceptionibus resultarit.

Ire

3

II. In quorum contumeliam à superbo spiritu etiam pars illa contemnitur, qua vetatur, ne quis, relicta Ecclesia sua, ad alteram transire præsumat. Quod nimis improbè conniventibus, & (ut doleatur graviùs) vobis asserentibus næus Episcopus conatur admittere qui nostra auctoritate roborare cupitis, quos maxime de rebus illicitis magna indignatione probatis accendi. Lectis ergo in conventu Fratrum, quos natalis mei festivitas congregarat, literis vestris, quæ de ordinandis Episcopis secundum statuta Canonum vel prædecessorum meorum decreta sunt, prolata sententia, gestorum, quæ pariter direximus, tenore, discetis.

III. Unde remoto ab Ecclesia Barcinonensi, atque ad sua remisso Irenæo Episcopo, sedatis per sacerdotalem modestiam voluntatibus, quæ per ignorantiam Ecclesiasticarum legum dissiderant, quod non licet, obtinere; talis protinus de clero proprio Barcinonensibus Episcopus ordinetur, qualem te præcipue, frater Ascani, oporteat eligere, & deceat consecrare: ne si similiter forte factum fuerit, non sine objurgatione tui maxime nominis retundat nostra præceptio, quod in

(1) Perperam bie vox justa intrusa apud nonnullos.

in

injuriam Dei, à quo specialiter sacerdotalium est gratia dignitatum, didicerimus admissum. Nec Episcopalis honor hereditarium jus putetur, quod nobis sola Dei nostri benignitate Christi confertur.

[ocr errors]

IV. Ordinatos ergo nunc Episcopos (qui, licet te ignorante, provecti sunt, cum suis auctoribus meruerint submoveri) hac ratione firmamus, si nec viduarum maritus fuerit quisquam, & in unius virginis nuptias ac vota convenerit, sicut & legalia constituta præcipiunt, dicendo: Sacerdos virginem uxorem accipiat, non viduam, non repudiatam. Secundum quod etiam Beatus Apostolus Paulus, magister gentium, de his qui fieri desiderant Sacerdotes propria institutione non tacuit, dicens: Unius uxoris virum. Cujus sane tenore sententiæ ita informati esse debetis, fratres carissimi, ut inter cetera quæ cavenda sunt, hæc studeatis præcipue custodiri, quæ cognoscitis ante universa mandari. In quibus etiam prospiciendum est, ne duo simul sint in una Ecclesia Sacerdotes: nec literarum ignarus, aut carens aliqua parte membrorum, vel etiam ex pœnitentibus aliquis ad sacrum ministerium prorsus sinatur accedere. Nec tantum putetis petitiones valere populorum, ut quum his parere cupitis, voluntatem Dei nostri, qui nos peccare prohibet, deseratis. Cujus indignatio ex hoc gravius commovetur, quia benignitas ejus, dum fiunt illicita per eos qui sunt interpretes placationis, offenditur.

V. Ut autem omnia, secundum hæc quæ scripsimus, corrigantur, præsentes literas, Trajano subdiacono nostro veniente, direximus. Quòd si Irenæus Episcopus ad Ecclesiam suam, deposito improbitatis ambitu, redire neglexerit (quod ei non judicio, sed humanitate præstabitur) removendum se ab Episcopali consortio esse cognoscat. Deus incolumes vos custodiat, fratres carissimi. Data tertio Kalendas Januarii, Basilisco & Herminerico Viris Clarissimis Consulibus.

VI.

EPISTOLA II

HILARII PAPÆ AD

ASCANIUM,

Tarraconensem Episcopum.

Ejusdem argumenti cum præcedenti, sed in maxima Cardina lis de Aguirre Conciliorum collectione desideratur.

D

Dilectissimo fratri Ascanio Hilarius Episcopus.

Ivinæ circa nos gratiæ memores esse debemus, qui nos per dignationis suæ misericordiam ob hoc ad fastigium sacerdotale provexit, ut mandatis ipsius inhærentes, & in quadam sacerdotii ejus specula constituti, prohibeamus illicita, & sequenda doceamus. Unde directis per Trajanum Subdiaconum nostrum literis admonemus, ut quæ male sunt facta, corrigantur. Et miramur admodum dilectionem tuam Barcinonensium petitiones non solum nulla auctoritate retudisse, verum etiam directis ad nos literis, consummationem pravi desiderii postulasse, adhibendo in Epistolarum proœmio Concilii mentionem : tamquam culpæ minuentur excessus per multitudinem imperitorum, cum si etiam sub significatione unusquisque sui nominis tecum pariter retulisset, & subscriptiones proprias factas singuli commodassent, dilectionem tamen tuam rei, de qua displicet, summa tangebat : quia pro loco & honore tibi debito, ceteri Sacerdotes docendi fuerant, non sequendi. Unde sicut in generalibus literis indicavi, Irenæus ad propriam revertatur Ecclesiam, & Barcinonensibus de suo Clero protinus consecretur Antistes, cui tamen statuta Canonum & Apostolica præcepta concordent. Et licet hi qui præter notitiam atque consensum tuæ dilectionis ordinati sunt Sacerdotes, cum suis debuerint auctoribus submoveri; ne quid tamen in tanta necessitate decernamus austerum, eos qui

1

Episcopi facti sunt, ita volumus permanere, ut in apostolicis præceptionibus & statutis Sanctorum Patrum non reperiantur obnoxii, ac deinceps nihil, quod contra disciplinam ecclesiasticam veniat, sicut hactenus factum est, perpetretur. Tuæ. solicitudinis est, frater carissime, omnia debita tibi au&toritate tueri, & illicitis non modo non præbere assensum, sed etiam cuncta, quæ contra regulam facta repereris, coercere: atque ante omnia, quæ sola unitate decernimus, Irenæum ad Ecclesiam suam redire compelle. Ad quam sponte potius redire debebit, si à sacerdotali consortio non metuit separari. Nec unius Ecclesiæ duo esse permittantur Antistites, quod opportunius supradicti Subdiaconi fieri delegamus instantia, quem etiam pro conservanda Ecclesiæ disciplina, commeare ad Hispanias, dispositionis nostræ fecit auctoritas. Deus autem incolumen te custodiat, frater carissime.

« AnteriorContinua »