Imatges de pàgina
PDF
EPUB

6 Fratres autem tristes, velut derelicti sine pastore, sollicitudinem sustinebant: non quod dolerent Fructuosum, sed potius desiderarent, uniuscujusque fidei & agonis me. mores. Superveniente autem nocte ad amphitheatrum cum vino festinanter pervenerunt, quo semiusta corpora extin guerent: quo facto, eorundem Martyrum cineres collectos, prout quisque potuit, sibi vindicavit. Sed nec in hoc Domini & Salvatoris nostri defuere magnalia, ut credentibus fides augeretur, & parvulis monstraretur exemplum. Oportebat enim Fructuosum Martyrem, quod in saculo per misericordiam Dei docendo promiserat in Domino & Salvatore nostro, in sua postea passione & resurrectione carnis comprobare. Igitur post passionem apparuit fratribus, & monuit, ut quod unusquisque per caritatem de cineribus usurpaverat, restituerent sine mora; unoque in loco simul condendos curarent.

7 Æmiliano etiam, qui eos damnaverat, Fructuosus pariter cum Diaconibus suis ostendit se in stolis repromissionis, increpans pariter & insultans, nihil illi profuisse, quod frustra exutos à corpore in terra crederet, quos cerneret gloriosos. (1) O beati Martyres qui igne probati sunt ut aurum pretiosum, vestiti lorica fidei & galea salutis : qui coronati sunt diademate & corona immarcescibili, eo quod diaboli caput calcaverunt! O beati Martyres, qui meruerunt dignam habitationem in Cælis ad dexteram stantes Christi, benedicentes Deum Patrem Omnipotentem, & Dominum nostrum Jesum Christum filium ejus! Suscepit autem Dominus Martyres suos in pace per bonam confessionem, cui est honor & gloria in sæcula sæculorum, Amen.

[ocr errors]

II.

(1) Ac mane facto omnes Christiani, qui reliquias San&orum sustulerant, retulerunt singuli cum magno metu ac summa lætitia singuli narrantes visionem similem, qua fuerant commoniti. Et in unum collectas in sacra ade sub altario sančio, exultantes in Domino, bonorifice sepelierunt. Agones Martyrum.

II.

AURELII PRVDENTII CLEMENTIS

Hymnus (VI. Peristephanon)

In honorem Martyrum Fructuosi Episcopi Tarraconen sis, Augurii, & Eulogii, Diaconorum.

FE

Elix Tarraco, Fructuose vestris
Attolit caput ignibus coruscum,
Levitis geminis procul relucens.

4 Hispanos Deus adspicit benignus, Arcem quandoquidem potens Hiberam Trino martyre Trinitas coronat.

7 Ardens Augurius capessit æthram, Necnon Eulogius simul superbum Christi lucidus ad sedile tendit.

ΤΟ Dux & prævius & magister illis
Ad tantum decus, ex episcopali
Clarus nomine Fructuosus ibat:

13 Accitus quia præsidis repente Jussu venerat ad forum sacerdos Levitis comitantibus duobus.

16 Inde ad carceream viros catenam Pastus sanguine carnifex trahebat: Gaudet currere Fructuosus ultro;

19 Ac, ne quis socios timor feriret, Præceptor vehemens eundo firmat, Incenditque fidem calore Christi.

22 Mecum state, viri: vocat cruentus Ad pœnam coluber Dei ministros;

Ne mors terreat, est parata palma.

25 Carcer Christicolis gradus coronæ est:

Aa 2

Car

.

Carcer provehit ad superna cæli:
Carcer conciliat Deum beatis.

28 His dictis, adeunt 'specum reorum,
Exercent ibi mysticum lavacrum,
Et purgamen aquæ stupent tenebræ.

31 Sex hic continuis latent diebus,
Tandem stant trucis ad tribunal hostis:
Fratres tergeminos tremunt catastæ.
-34 Judex Aemilianus imminebat
Atrox, turbidus, insolens, profamus:
Aras dæmoniacas coli jubebat.

37 Tu, qui doctor, ait, seris novellum
Commenti genus, ut leves puellæ
Lucos destituant, Jovem relinquant:

40 Damnes, si sapias, anile dogma:
Jussum est Cæsaris ore Gallieni,
Quod princeps colit, ut colamus omnes.
43 Hæc fanti placidus refert sacerdos:
Aeternum colo principem, dierum
Factorem, dominumque Gallieni;

46 Et Christum Patre prosatum perenni,
Cujus sum famulus, gregisque pastor.
Subridens ait ille: Jam fuisti.

49 Nec differt furor aut refrenat iram,
Sævis destinat ignibus cremandos.
Exultant, prohibentque flere vulgum.

52 Quosdam de populo videt sacerdos
Libandum sibi poculum offerentes:
Jejunamus, ait: recuso potum.

55 Nondum nona diem: resignat hora:
Numquam conviolabo jus dicatum,
Nec mors ipsa meum sacrum resolvet.
58 Sic Christus sitiens crucis sub hora
Oblatum sibi poculum recusans,
Nec libare volens, sitim peregit.

61 Intrant interea locum rotunda
Conclusum cavea, madens ferarum

Mul

Multo sanguine quem furor frequentat,
64 Quum spectacula prestrepunt cruenta,
Ac vilis gladiator ense duro

Percussus cadit, & fremit voluptas.

67 Hic flammante pyra, niger minister, Ardens supplicium parare jussus, Construxit facibus rogum supremis:

70 Qui, dum corpora concremata solvit, Ferventes animas amore lucis

Fracto carceris expediret antro.

73 Certant officiis pii sodales: Plantis calceamenta dissolutis Pronus detrahere studebat unus.

76 Sed sanctus vetat ora Fructuosus Inclinata premi: Facessite, inquit, Ne nostram gravet obsequela mortem. 79 Atquin ipse meus pedes resolvam: Ne vestigia præpedita vinclis

Tardis gressibus inruant in ignem.

82 Cur lamenta rigant genas madentes? Cur vestri memor ut fiam rogatis? Cunctis pro populis rogabo Christum.

8.5 Vix hæc ediderat : relaxat ipse Indumenta pedum, velut Moyses Quondam fecerat ad rubum propinquans. 88 Non calcare sacram cremationem, Aut adstare Deo prius licebat,

Quam vestigia pura figerentur.

91 Stabat calce mera: resultat ecce Cælo spiritus & serit loquelam,

Quæ cunctos tremefecit audientes.

[ocr errors]

94 Non est, credite, poena quam videtis, Quæ puncto tenui citata transit:

Nec vitam rapit illa, sed reformat.

97 Felices animæ, quibus per ignem

Celsa scandere contigit Tonantis:

Quas olim fugiet perennis ignis!

Hæc

100 Hæc inter rapidis focos crepantes Intrant passibus, & minantur ipsis Flammarum trepidantibus caminis.

103 Nexus denique, qui manus retrorsus In tergum revocaverat revinctas, Intacta cute decidunt adusti.

106 Non ausa est cohibere poena palmas, In morem crucis ad Patrem levandas: Solvit brachia, quæ Deum precentur. 109 Priscorum specimen trium putares, Quos olim Babylonicum per ignem Cantantes stupuit tremens tyrannus. II2 Illis sed pic flamma tum pepercit: Nondum tempore passionis apto, Nec mortis decus inchoante Christo. 115 Hos quum defugeret vaporus ardor: Orant, ut celer ignis advolaret,

Et finem daret anxiis periclis.

118

Exorata suos obire tandem
Majestas famulos jubet, caducis
Missos corporibus, sibique reddi.
121 Vidit præsidis ex domo satelles
Cælum martyribus patere apertum,
Insignesque viros per astra ferri.

124 Quin & filiolæ monens herili
Ostendit sceleris notam paterni,
Cælo vivere, quos forum peremit.

127 Hæc tum virginitas palam videre Per sudum meruit, parente cæco: Ut crimen domini domus timeret.

130 Tum de corporibus sacris favillæ,

Et perfusa mero leguntur ossa:

Quæ raptim sibi quisque vindicabat.

133 Fratrum tantus amor, domum referre Sanctorum cinerum dicata dona,

Aut gestaret sinu fidele pignus.

136 Sed ne relliquias resuscitandas,

Et

« AnteriorContinua »