Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Dni Sabaoth transplantati, acceptabilem siquidem fructum cælesti Patrifamilias ejus effectus commensalis, attulit, ad beatorum quippe coenam jam ingrediens cum ceteris evocatus. Interfuit autem ejus exequiis Venerabilis Pater Díus Lucas eo tempore ejusdem Civitatis Tudensis Episcopus, corpusque ejus sacrosanctum cum digna devotione per se ipsum mandavit sepulturæ in præfata majori Ecclesia ipsius Tudensis Civitatis inter Chorum & portam principalem, ubi nunc devota continuatione à diversarum mundi partium Christi fidelibus veneratur. Juxta quem & ipse Reverendus Sanctæ Antistes memoriæ post modicum tempus ob ipsius devotionem se fecit sepeliri, hanc utique assignans causam (ut verbo expressit ab hac vita migraturus) quòd ipsum in hora mortis sua tamquam ejus hospitem haberet in advocatum, & in resurrectione eumdem assequens, ac in die judicii eidem associatus in judicantis aspectu securior ejus munitus præsidio appareret.Et ut communiter ab incolis terræ illius veraci fertur, relatione , cum sepulturæ amborum à principio satis conjunctæ fuerint, inventæ sunt postmodum ac visibiliter quaque die inveniuntur distare amplius, nullo hominum procurante. Cujus felicissimi Petri sanctitatem eximiam quisquis non ambigit, quž ejusdem adhuc in carne positi conversationem novit, qua virtuosissima conversatione virtutibus plena fuisse, & si lingua taceat, evidentia clamant miracula, tam præcedentia, quam & subsecuta. Tot siquidem per eumdem divinitatis organum, divinæ largitatis clementia in mari & in terra, ac elementis omnibus tam varia, tamque mirabilia in tot mundi partibus, & in tot ac tam diversis infirmitatum generibus operatur, quæ, ut æstimo, si cuncta corporis mei membra verterentur in linguas, & omnes artus humana voce resonarent, ea vix valerem omnia enarrare.

De miraculis, quæ ad ipsius sepulchrum sunt ostensa
post mortem ejus.

20 Ad ipsius namque sepulchrum inter quasi inumerabilia variaque coruscantia copiose virtutis insignia, quæ ibidem indefesse Deus Pater per eumdem servum suum operatur, insigne

Tom XXIII.

R 3

quod

quoddam fore dignoscitur, quod oleum videlicet de ejus tumba ad oculos omnium astantium emanaverit sæpissime, quod collectum per ejusdem Ecclesiæ Clericos usque ad hanc diem in Reliquiario conservatur.

[ocr errors]

De cujus quidem emanatione olei nauta quidam, immo nautarum ac navis cujusdam Magister, nomine Joannes Enchanes de Castro hæsitans, cum nocte quadam super ipsius sepulchrum ex devotione ad eum habita ex pluribus miraculis, quæ per eumdem in mari, eo Magistro præsente, ostensa fuerant, Vigilias cum pluribus aliis celebraret, mentione tunc habita inter eos de ejusdem olei emanatione, cœpit ipse Magister dicere, veluti his quæ dicebantur non adhibens plenam fidem hoc numquam credam quousque videam per me ipsum. Res stupenda, & digna memoriæ commendanda! ad+ huc namque eo loquente cunctis videntibus oleum ipsum cœpit more solito emanare. Quo viso ceteris stupentibus, Magister ipse acceptam tubam æneam, quam secum ferebat, loco illi, ex quo oleum emanare cernebat, erectam superposuit, gliscens per hoc de veritate emanationis amplius certificari: quam quidem tubam replens de gloriosi confessoris sepulchro egrediens oleum, atque ab eadem redundando exiliens, eo ipso Magistro, ac pluribus aliis, qui aderant, cum exquisita cernentibus diligentia, in altum ad mensuram plurium cubitorum resilivit : ad experientiam autem tam stupendæ rei ampliorem idem Magister in latus sepulchri aliud secedens, quinimo pluries per circuitum idem gyrans sepulchrum, ac in diversis ejusdem partibus tubam apponens ipsam, eodem modo sacrum oleum per eamdem resiliens super altius elevabatur: ad quod tam mirandum spectaculum undique confluunt populi immensas reddentes gratias Salvatori, qui in Sancto suo tam mirabiliter operatur.

In sæpedicta autem Tudensi Diœcesi, quædam nobilis erat Domina , quæ B. Petro dum adhuc viveret multum devota, ipsum sæpe in suo recipiens hospitio, eidem cibum sedule ministrabat. Cum autem vice quadam eumdem devinctius alloquens ab eo cum instanti peteret instantia, quòd aliquod sibi conferret jocale, quod in sanctitatis ejusdem memoriam secum ferret: vir Dei quasi subridens ait: Dña, justæ petitio

ní vestræ vivens, vel defunctus satisfacere laborabo. Ipsius autem paucorum dierum elapso spatio, Domina eadem obitum audiens consternari cœpit plurimum, ex eo præcipue,quòd ab eodem vivente dictum promissum non fuerat assecuta. In mente autem sequenti nocte eidem Dominæ vir Dei visibiliter apparens inquit: Dilecta mea, promissum jocale tibi comparatus sum solvere, noli de eodem adeo solicitari: exurgens igitur sedula Dña sequenti manè ad meum perges sepulchrum : & ibi tibi jocale reddam promissum adeo affectatum. Quid plura! sequenti mane juxta mandatum Servi Dei &c

MIRACULA POST MORTEM SERVI DEI auctoritate Episcopi Tudensis D. Ægidii examinata. Nunc primum edita.

[ocr errors]

IN DEI NOMINE. AMEN.

TOtum sit omnibus præsens scriptum inspecturis, quod nos E. Dei gratia Tudensis Episcopus, cum ad nostram frequenter pervenerit audientiam, & super hoc fama publica habeatur, quod per Venerabilem virum Fratrem Petrum Gunsalvi Ordinis fratrum Prædicatorum, qui in nostra est sepultus Ecclesia multa miracula Dominus fecerit, ne forte processu temporis in oblivionem deveniant, ad magnificandam gloriam Dei, & honorem Ecclesiæ, quibusdam Religiosis viris discretis fidedignis, commisimus ut ipsa miracula examinarent > & per testes recepta in scriptis redigerent: quod fecerunt sicut hic subjungitur in hunc modum.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

I Michael Nuni de Nigris Tudensis Dioecesis juratus & interrogatus dixit, quod cum leprosus fuisset per unum annum & ab hominibus separatus per septem hebdomadas in quadam domuncula commorans secus viam publicam publice mendicaret : tandem facto voto Fratri Petro Gunsalvi ivit cum oblationibus ad sepulchrum ejus, & inde rediens omnino curatus est. Et Petrus Joannis dictus Saxarius, & Guncina Martini uxor illius qui leprosus fuerat, jurati & interrogati idem per omnia asseruerunt.

[blocks in formation]

2

Ferdinando Fernandes de Benviver Tuden. Dioecesis juratus & interrogatus dixit, quod per annum & amplius leprosus fuerat, adeo quod introitus Ecclesiæ sibi omnino prohibebatur & si forte aliquando intraret Ecclesiam, nullus erat qui sibi vellet osculum pacis dare. Tunc confusus nimio præ rubore eo quod jam sic ab omnibus vitaretur, venit ad sepulchrum fratris Petri Gunsalvi, & fusa prece ad eum, omnino curatus est. Et Petrus Joannis Prælatus de Benviver, & Nunus Laurentius miles, & Martinus Vital fratres ipsius, qui leprosus fuerat, jurati & interrogati idem per omnia asse

ruerunt.

3 Elvira Martini de Sta. Christina de Fragoso jurata & interrogata dixit, quod cum per quatuor annos ciragram in manibus perhabuisset, & præ dolore nimio non posset cum illis aliquid accipere nec opus aliquod exercere, ivit ad sepulchrum fratris Petri Gunsalvi, & ex tunc semper sana fuit: & Durandus Joannis vicinus ejus juratus & interrogatus idem asseruit.

[ocr errors]

4 Maria Perez de Varcea de Mera Tudensis Dioecesis, jurata & interrogata dixit, quod per novem menses leprosa fuerat, & per septem hebdomadas lumen amiserat : & facto voto fratri Petro Gunsalvi statim vidit, & veniens ad sepulchrum ejus, à lepra curata recesit : & Petrus Fernandez dictus Lougares juratus & interrogatus dixit, quod vidit eam prius cæcam, & infirmam, postea curatam.

[ocr errors]

5 Petrus Petri de Villella in Morraco Compostellanæ Diœcesis juratus & interrogatus dixit, quod habebat filium suum, qui per undecim dies continue vexatus à Dæmonio, non comedit aliquid nec bibit : nec umquam dormivit, & multoties rogatum dæmonium quod non vexaret eum, dicebat quod non dimitteret illum pro aliquo Sanctorum nisi pro fratre Petro Gunsalvi. Et adduxit eum cum multis hominibus ligatum ad sepulchrum fratris Petri Gunsalvi, & facta oratione pro eo ad eum, ab his qui tunc aderant, statim qui vexatus fuerat, à dæmonio liberatus est, nec postea umquam vexatus est ab illa hora: & Joannes Pelagii qui cum illo iverat ad sepulchrum, & ille qui vexatus fuerat jurati & interrogati idem per omnia asseruerunt.

t

Ma

6 María Gunsalvi de Valadares in Fragoso, Tudensis Dicecesis, vexata à dæmonio continue per quatuor dies non comedit nec bibit, nec aliquid locuta fuit, quæ cum adducta fuisset ad sepulchrum fratris Petri Gunsalvi, vidit juxta se, Ætyopem quemdam horribilem ultra modum, qui cum eam vellet arripere, subito apparuit quidam senex indutus superpellicio & ferens cratem in manibus projiciendo eam super illum. Qui timens fugam arripuit, & statim mulier liberata fuit, & sic senex ille disparuit. Hoc prædicta mulier quæ vexata fuerat, jurata & interrogata per ordinem asseruit: & Pelagius Joannis Sacerdos, & Petrus Joannis vicinus mulieris jurati & interrogati idem per omnia, excepto de visione, asseruerunt.

[ocr errors]

7 Joannes Pelagii, Prælatus Ecclesiæ S. Marinæ de Covelo, Tudensis Dioecesis, juratus & interrogatus dixit, quod habebat quamdam filiam conjugatam, quæ per duos annos fere quotidie à dæmonio vexabatur, & per eam multa quæ in terra illa fiebant dæmonium loquebatur. Facto autem voto fratri Petri Gunsalvi, statim mulier liberata fuit, nec umquam postea dæmonium eam vexavit. Et Laurentius Joannis frater prædictæ mulierisjuratus & interrogatus idem dixit.

8 Petrus Joannis de Paramis de Canda, Tudensis Diœcesis, juratus & interrogatus dixit, quod habebat uxorem quæ per duos annos frequenter & quandoque quinquies in die, quandoque vis vel ter à dæmonio vexabatur, & facto voto fratri Petro Gunsalvi statim dæmonium ab ea exivit, nec umquam postea eam vexavit. Et hoc ipsa mulier quæ vexata fue& Guncina Joannis vicina ejus juratæ & interrogatæ di

[ocr errors]

xerunt.

9 Maria Gunsalvi, de Sancto Petro de Cella, Tudensis Dioecesis, jurata & interrogata dixit, quod eum per annum fere quotidie à dæmonio vexaretur & quandoque novies una die ad monita in somnis quod iret ad sepulchrum fratris Petri, curata fuit, & semper postea curata vixit. Et Petrus Joannes de Samaes juratus & interrogatus idem dixit.

10 Maria Gunsalvi, de Sto. Petro de Cella Tudensis Dioecesis, cum per annum frequenter à dæmonio vexaretur, venit cum oblatione ad sepulchrum fratris Petri Gunsalvi, &

sta

« AnteriorContinua »