Imatges de pàgina
PDF
EPUB

gastulis conclusus cum ejus consodales voluptuose viverent, hisce uno eodemque modo corpus servabat intactum, solique Deo suum indefessæ mentis dirigebat optatum. Hunc igitur apud Deum, dilectissimi, advocemus in auxilium, ut suis mereamur precibus, quæ nostra nobis subtrahunt merita, ac scelera abdicant consueta. Deponamus namque quod ipsi male ingessimus, vivendo diaboli suadelis, ac divinis decidendo à præceptis. Et quia nostris non confidimus meritis, hujus precemur suffragium Martyris, qui gladio desectus sempiternæ gloriam obtinet beatitudinis. Õpitulante ipsius misericordia Domini nostri, qui vivit & regnat in sæcula sæculorum.

Amen.

[ocr errors]

13Æternæ Deus Omnipotens, qui ullis absque præcedentibus meritis, vocas ad te peccatores, ac tuos misericorditer ditas famulos, tu nobis hunc testem tuum beatissimum Pelagium proroga patronum, qui pro te ( sanguine fuso) incomparabile meruit pervenire ad præmium. Habeat (te concedente) fidelis curam gregis, qui supplicium non renuit subire passionis , atque perfido veritatem non tacuit Regi nomine solummodo glorians Unigeniti tui, indefesse pro nobis intercessor accedat tibi. Ut inter ærumnas sæculi careamus vitiis, nullisque inhæreamus deceptionum inlecebris. Sicque per hunc Martyrem tuum te Dominum habeamus propitium, quo offe rentium fructus multiplices, & uberes frugum redditus efficere solita pietate digneris. Nullis igitur à te præcipitemur lapsibus, nullis evocemur scandalis, qui propriis emergere à pedoribus nequimus omnino viribus. Quapropter te rogamus esse nobis placidum, qui nos ad tuam fecisti imaginem, & per baptismatis reformasti tin&tionem. Amen. Te auxiliante.

14 Largire propitius immense Deus votis Ecclesiæ tuæ tuf Martyris Pelagii suffragium supplicantis, quam alacriter ad tuum altare munus deferre inspicis proprium. Etenim alter tacite fundit suspiria, alter in lacrymas prorupit mente compuncta. Hisce quoque simpliciter orat : ille genis pavimentum verrere non desint. Sed utrorumque tu Deus noster inspicis mentes, ac probas singulorum conscientias. Ideo quæsumus tuis oculis effice placidum, quod humana miseria utcumque offert compunctum. Revera nuda conscientia te coram quis 2. Tom. XXIII.

nos

nostrum stare poterit, quem sancti tremunt, ac multiplices Beatorum Conventus expavescunt. Quapropter credimus, vel adclines rogamus, ut nos tua præveniat misericordia, & nobis ad te reditum conferendo, & defunctis fidelibus sempiternam requiem largiendo. Ut utrosque habeat gratia indefessa, quos tremulos ante te propria esse cernisconscientia. Amen. 15 Accedentes ad te Domine exigui famuli Sacerdotes, quos ex officio debitum cunctos cogit commendare fideles, non incurramus merita nullo modo propria, sed (te præstante ) crimina mereamur evadere patrata. Exaudi quæsumus precem Ecclesiæ Tudæ, quam tuis nutibus in honore Martyris sui Pelagii delibat, ac singulorum occurre precatibus, qui hunc Martyrem tuum vitiis pugnantem, dignum tuis fecisti esse conspectibus. Deferat nostram coram te quæsumus obsequelam, qui tibi placuit pro passione. Sucurrat miseris prece, eruat pros tratos assidue, qui te infidele confessus est coram Principe. Quis nostrum sane ad te facile oculos audebit erigere, quos tabo conscientiæ premit, lapsus inclinat, foeda indecenter consuetudo curbat, lenta quoque animi remissio mentem erigere non sinit: sed quod pejus est inlicita impudenter agere propellit. Adclines ergo eadem rogamus, ut omnibus in commune adsit patronus, qualiter te propitio, dissidentes pacem, & pacifici indefessam charitatis retentent unitatem. Amen. per te qui es.

Inlatio.

-16 Gratias tibi Omnipotens Deus agere dignum est, pull chrumque satis, ac sanctum est, valde congruum, ac nobis semper commodum esse convenit, per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum, per quem utique hic Martyr Pelagius, nec vitiorum inhæssit gurgitibus, nec deliciarum cessit flagitiis, sed tibi semper extitit intrepidus, cui ante passionem fortiter famulabatur inluminatus. Hic enim occidentali plaga oriundus Gallætiam patrium habuit fundum, sed Cordubæ (dante Christo) perspicuum suscepit martyrium. Et quia varíis occulto arcanoque Dei consilio electi occasionibus ad cælum rapiuntur, patula extitit proculdubio actionis causa, quæ hunc nostrum patronum, Martyrem tuum corpore passum Cordubæ, Tuda suscepit lætabundum.

Erat

[ocr errors]

17 Erat quidem hujus Pelagii patruus Hermoygius Episcopus Cordubæ carcere tentus, qui ut evaderet ergastuli periculum, pro se hunc dedit puerum, testem alumnum. Unde illo evadente, Pelagius iste susceptus est in carcere, qui futurus erat testis pro veritate. Ubi vero ferri onere præpeditus futurum quodammodo præmeditabatur martyrium, cujus sæpe animus intente penetrabat cælum, & licet ad patriam adhuc humanitus redire disponeret ; à proposito sibi tamen rigore, haud quaquam mollescebat, quia carcerem ardua pro poenitentia esse cogitabat. Nam psalendi quotidie modum adhibuerat cui tanta Christi gratia intus illuminatrix aderat. Verum cujus præcordiis abditus ipse mature sonueras, Audi fili & vide, quia concupivit Rex speciem tuam, hunc impudice tyrannus foris auderat redamare, putans eum suis aptum vitiis fore. Sed stetit utique intrepidus, cui tù non deeras omnino intus. Qui namque advocatus veniens, ac persuasus ut Christum negare mallet, audiens, illico cuncta sibi sprevit regna illata. Eamdem Christum Dominum nostrum, voce prædicans libera: Habeto (inquit ò Rex) tuisque cum perditis solus munera, nam me tibi acquiescere non posse, intus manet qui docet: nam ego Deum habeo, quem tu miser ignoras: cui omnia genuflectunt, qui sanctis Regnum ac perditis æternum promisit supplicium. Verum quia per multas nos tribulationes pervenire oportet ad Regnum, ideo paratus sum, quale vis perire interitu. Cui Rex, ò (inquit) puer, aut Christum nega, aut membra gladium suscipient, ac duriter animam inter poenas exhalabis. Unde Pelagius Sanctus, Christianus sum,ac fui,& ero, idcirco mori non timeo. Quem fortiter stantem post multas poenas.. membratim gladius desecuit atque inde Cælum spiritus petiit, qui inter supplicia Christum confiteri non destitit ...O vere Martyr in Cælis, quia testis fuisti in terris, clementissimus (fautor occurre votis nostris per te lapsus veniat ad poenitentiam, ignarus ad doctrinam, æger ad salutem, defunctus ad requiem. Quare adclines petimus æterne Deus, per hunc Martyrem tuum, nobis fave propitius ; clemens occurre, interpellatus nostris tibi oblatis muneribus semper adesto pius: cui merito &c.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Ps. SCS. (Post Sanctus)

18 Iste hymnus, Domine in excelsis ab Angelis: iste hymnus à Sanctis præcinitur in terris omnibus. Vere est Sanctus, vere benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus, à quo est roboratus Pelagius, ut nec mori timeret, neque veritatem interrogatus taceret. Persuasus namque à Preside, ut copiosa Regni munera acciperet, & Christum negaret, & ita Regi corpus servaret honorandum. Unde petimus per hujus interventum, hæc sanctificentur munera data, ac multiplici benedictione ditentur tuo altari sacrificia imposita, qualiter omnis qui ex his gustaverit muneribus, per te. ab adversis, qui..

[ocr errors]
[ocr errors]

atur

..... Ecclesia in honorem Martyris tui Pelagii, sacratissimæ passionis quique à te adjutus poenas superavit, terrores vicit, gladium non timuit perferre, quo tecum sine fine regnare meruit. Iste tuus est Domine famulus in agone præcipuus, in vita cautus, in doctrina strenuus, in morte laudabilis, in regno sublimis. Per quem te petimus habere propitium, qua nos & de manu eruas diaboli, & consortes efficias regni tui. Nosti igitur Domine quantum nobis hostis insidiatur antiquus, & ideo nullum de nobis habeat, quem lucretur, quos una mater Ecclesia per regenerationis undam ablutos esse gloriatur: floreat in nobis gratia doni æterni, à qua hæc munera sanctificentur, & per quem sanctificata sumantur. Redundet quidem in visceribus nostris oblatio tua, sicut multiplicius Sancti Martyris tui Pelagii profuit ad coronam

tus

[ocr errors]

Suscipe omnipotens Deus, hujus preces fidelissimi convenqui se tuis cotidie adclinis commendat conspectibus, quo hunc Martyrem tuum beatissimum Pelagium, quem prompta celebrat obsequela, apud te habeat interventorem, cui tu largire dignatus es martyrii palmam...

Rescinde quæsumus dura nostræ mentis præcordia, & ariditatem inriga benedictionis ubertate gratuita, quatenus (te favente) libera nostra tibi serviat vita, quæ malæ consuetudinis more de manu insidiantis, ac tuis sem

[ocr errors]

per serva in castris, cui nos abjicias à facie . quos consueta bonitate, è terris docuisti orare... qui vos de suplicio eruit mortis communicare faciat Pelagii meritis beatissimi

Mar

Martyris. Amen. Desiderantur seq. præter paucula imperfecta. Et qui non habemus bonorum operum fiduciam, susceptione ejus festivitatis remissionem criminum capiamus obtentam. Deus omnium Sanctorum splendor mirabilis, qui præsentem honorabilemque Martyrem tuum prædicare jussisti, da populo tuo eruditionem gaudiorum, ut qui hunc colimus diem, & voce psallimus, vere munera capiamus regni calestis. Amen.... Dominator Deus mitissime Kirie eleison. fons, origo lucis perpetuæ.

V.

[ocr errors]

INCIPIT LEGENDA B. PETRI Confefforis, Ordinis Prædicatorum.

I

[ocr errors]

IS novissimis nostris temporibus, in quibus id acclamante Apostolo, instant periculosa tempora, reperiuntur homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, scelesti, & ingrati, voluptatum quidem amatores magis quam Dei; ut opposita siquidem juxta se posita evidentius elucescerent, lucernæque radii possent in tenebras clarius rutilare, conditor ipse noster pater familias mirabilis in Sanctis suis, qui vineam habet suam, universam videlicet Ecclesiam, quæ ut doctor egregius tradit Gregorius, ab Abel justo usque ad ultimum electum, qui in fine mundi nasciturus est, quot Sanctos protulit, quasi tot palmites misit; in ea ad ipsius utique reparandam, propagandamque culturam, novum quinimo novissimum gloriosum Confessorem Petrum de florido Prædicatorum Ordine salutiferum palmitem posuit & plantavit.

2

De statu ejus ante ingressum Ordinis.

Petrus Gundisalvi Confessor ipse inclytus ex provincia Hispaniæ, natione Castellæ, de Villa quæ Fromesta dicitur, Palentina Diocesis extitit oriundus; & hic quoque ex parentibus genere non infimis, ac temporalium opulentia locupletibus ortus. In primævo juventutis suæ flore, promovente Tom. XXIII.

Q3

quo

« AnteriorContinua »